PL 40, col. 677

De disciplina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne · De cantico novo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Quidquid ergo est quod exhorres in morte, omnino
non exhorreas, si eos imitaris. Id age, ut bonam vitam
habeas; et quaecumque occasio fuerit ut exeas
de hoc corpore, exis ad requiem, exis ad beatitudinem,
quae non habet timorem nec finem. Nam quasi
bona mors divitis in purpura et bysso: sed mala
mors sitientis et inter tormenta guttam aquae desiderantis.
Quasi mala mors jacentis pauperis ante januam
divitis, inter linguas canum, in fame et siti
micas de mensa desiderantis: mala mors, aversanda
mors. Finem respice: christianus es, fidei oculum
intende. Contigit mori inopem illum, et efferri
ab Angelis in sinum Abrahae. Quid proderat diviti sepulcrum
marmoreum sitienti apud inferos? Quid
oberant pauperi panni cum sanie ulcerum ejus, requiescenti
in sinu Abrahae? Longe vidit eum requiescentem,
quem contempserat jacentem [(Luc. XVI,
19-24)] . Modo elige mortem: dic mihi, quis bene
mortuus est, quis male? Puto quia melius ille pauper,
quam ille dives. An vis aromatibus sepeliri,
et apud inferos sitire? Respondes: Absit a me.
Puto quod hoc dices. Disces ergo bene mori, si didiceris
bene vivere. Merces enim bonae vitae, aeterna
est.
CAPUT XIII.
14.
Auditores verbi alii discentes,
alii male excipientes. Qui discunt, christiani sunt:
qui audiunt et non discunt, quid ad seminantem?
Seminantis manum non terret via, non terrent lapides,
non spinae: jactat ille quod suum est. Qui timuerit
ne cadat in terram malam, non pervenit ad
terram bonam. Et nos dicimus, jactamus semina,
spargimus semina. Sunt qui contemnunt, sunt qui
reprehendunt, sunt qui irrident. Istos si nos timuerimus,

novitatem. Omnis qui baptismum Christi desiderat,
vitam novam concupiscit. Transeat ergo a vetustate,
ut perveniat ad novitatem. Prius enim fuit testamentum
vetus, canticum vetus, homo vetus: nunc autem
testamentum novum, canticum novum, propter hominem
novum. Demonstremus hoc quod dicimus testimoniis
sanctarum Scripturarum. Jeremias propheta, Ecce,
inquit, dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.