PL 40, col. 685

De cantico novo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

statim subjunctum est, Et fecit Deus hominem,
ad imaginem suam fecit illum [(Gen. I)]
. Ecce
per Scripturas sanctas Trinitas unus Deus praedicatur;
arianus convictus aliquando confundatur. Sed
audi adhuc, haeretice, apostolum Paulum convincentem
te et docentem me, audi quid de Deo Filio dicat: Cum,
inquit, in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse aequalis Deo [(Philipp. II, 6)]
. Ille eum praedicat
aequalem, tu eum asseris minorem. Cui credendum
est, Apostolo, an tibi? tibi quem totus orbis abjecit,
an illi quem totus mundus suscepit? Cedat igitur vel
sero convicta perversitas tua, quia jam totum mundum
possedit evangelica et apostolica doctrina.
CAPUT VIII.
8.
Pelagianorum haeresis. Alia quoque
spelunca latronum non bonorum, haereticorum
Pelagianorum, et demonstranda est et cavenda: haec
est enim eorum perversa doctrina. Cum Scriptura
dicat, Maledictus homo qui spem suam ponit in homine [(Jerem. XVII, 5)]
;
et, Qui gloriatur, in Domino glorietur [(I Cor. I, 31)]
:
isti contra, hoc maledictum hominem
non incurrere promittunt, si de se praesumpserit,
vel in se ipso gloriatus fuerit. Sed quid contra hos
multa dicamus? Hoc promisit et pater illorum diabolus
illi primo homini: Non morte, inquit, morieris,
eritis sicut dii. Deum contempsit, serpenti credidit,
et quod acceperat perdidit. Si tunc ille homo non
fuit cautus, nunc homo caveat vel expertus. Odit
Deus praesumptores de viribus suis. Quid enim valeat
liberum arbitrium non adjutum, in ipso Adam demonstratum
est. Ad malum sufficit sibi; ad bonum
non, nisi adjuvetur a Deo. Primus enim ille homo
accepit liberum arbitrium rectum, et posuit ante eum
Deus, sicut Scriptura dicit, ignem et aquam: ad quod
volueris, inquit, porrige manum tuam [(Eccli. XV, 17)]
.
Elegit ignem, reliquit aquam. Videte justum judicem.
Quod elegit homo liber, accepit: malum voluit, hoc
illum secutum est. Videte rursum illum justum judicem
misericordiam facientem. Cum videret quod
homo totam stirpem suam, male usus libero voluntatis
arbitrio, in se tanquam in radice damnasset;
ipse non rogatus de coelo descendit, et hominem
superbia pereuntem, sua humilitate sanavit: errantes
perduxit ad viam, peregrinos perducit ad patriam.
Non ergo glorietur humana natura de se, sed in eo
glorietur qui fecit se.
CAPUT IX.
9.
Haeretici una voce confunduntur.
Jam vero caeterae sectae haereticorum Christum viam
praedicantium, sed longe a via errantium, una voce

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.