PL 40, col. 686

De cantico novo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne · De quarta feria (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

ipsius verae viae convincuntur atque confunduntur
dicentis: Multi mihi dicent in illo die, Domine, Domine,
nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo
nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes
multas fecimus? Et tunc dicam eis, Non novi vos:
recedite a me, omnes qui operati estis iniquitatem [(Matth. VII, 22 et 23)]
.
Ideo operati estis iniquitatem,
quia Ecclesiae meae perturbastis unitatem.
CAPUT X.
10.
Exhortatur baptizandos ut recta
tendant ad patriam. Vos autem, fidelia germina sanctae
matris Ecclesiae catholicae per universum mundum
diffusae, fugite omnes haereses. Si quis aliud
evangelizaverit vobis, anathema sit [(Galat. I, 9)] . Rectos
cursus facite pedibus vestris: non declinetis
nec ad dexteram praesumendo, nec ad sinistram desperando.
Currite velociter rectam viam: ipsa enim
vos perducit ad patriam; ad illam patriam cujus
cives Angeli sunt, cujus templum Deus, cujus splendor
Filius, cujus charitas Spiritus sanctus; civitas
sancta, civitas beata; civitas ubi nullus perit amicus,
quo nullus admittitur inimicus; ubi nullus moritur,
quia nullus oritur; nullus infirmatur, quia incorrupta
salute laetatur. Cum illuc venerimus, non ibi
esuriemus aut sitiemus: visio ipsa satietas nostra
erit. Non ibi dormiemus, quia non ibi laborabimus.
Nulla cujuslibet rei necessaria erit refectio, ubi nulla
erit defectio. Vivemus, regnabimus, laetabimur. Si
tantum delectat cum de ea loquimur, quid erit et
videre? Videre Deum, vivere cum Deo, vivere de
Deo. Vita enim nostra erit laudare Deum, et sine
defectu amare. Beati enim, ait propheta, qui habitant
in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt
te [(Psal. LXXXIII, 5)]
. Fratres dilectissimi, si
cum navigantibus laboravimus, et viatoribus ducatum
praebuimus, si devias fauces latronum, hoc est
haereticorum, sollicite demonstravimus, si ipsam
patriam coelestem declaratam atque demonstratam
jam cernitis oculis cordis vestri; reddite nobis fructum
laboris nostri. Reddite, fratres, reddite, exigimus
a vobis. Talis est enim merces nostra, quam a
vobis exigimus, ut nec nos pudeat petere, nec vos
pigeas erogare. Hoc quod exigimus, erogando cumulabitis
magis, quam detrimentum patiemini, si non
erogaveritis. Quae est ergo merces nostra? Non quaerimus
aurum vestrum, non argentum vestrum, non
nummum vestrum, nec quidquam de rebus vestris:
sed merces nostra est, ut in illo sancto fonte adjuvetis
nos orationibus vestris.

et spirituali pluviae praeparandus est ager Ecclesiae,
quia imber divinus in proximo est. Operemur, dilectissimi,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.