PL 40, col. 687
De quarta feria (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne
in isto agro quod nobis creditum est. Nobis
enim datum est plantare, rigare, arare, novellare:
sed Dei est, incrementum dare. Apostolus Paulus
doctor Gentium in fide et veritate, per se ipsum et
operando et monendo hanc nos docuit dominicam
exercere culturam, dicens: Ego plantavi, Apollo rigavit;
sed Deus incrementum dedit; et paulo post, Dei
enim sumus cooperarii, Dei agricultura, Dei aedificatio
estis [(I Cor. III, 6, 9)]
; et alibi, Cooperatores mei
estote, fratres, et intendite eos qui sic ambulant sicut
habetis formam nostram [(Philipp. III, 17)]
. In ista itaque,
fratres, dominica agricultura, in qua nos Dominus
operari praecepit, sic operemur, ut mercedem
promissam dono gratiae accipere mereamur. Tempus
est, operemur, laboremus.
2.
Quinque illa juga boum, quae ille invitatus in
Evangelio dum ad coenam venire nollet, probare se
velle dixit, et propterea a coena se excusavit [(Luc.
XIV, 19)] , quoniam sibi ea, non agriculturae dominicae
comparavit; nos ea ipsa quinque juga in agro dominico
jungamus, terram durissimam sulcis spiritualibus
exaremus, semen verbi Dei projicientes, quascumque
spinas malarum cupiditatum invenerimus, evellamus,
eradicemus, divino igne succendamus: ut in tali
opere laborantes, Domino Deo nostro fiducialiter dicamus:
Domine paterfamilias, quoniam te adjuvante
fecimus opus quod jussisti, redde mercedem quam
promisisti. Quae sunt quinque illa juga boum? Quinque
juga boum, quinque sensus corporis sunt: visus
in oculis, auditus in auribus, olfactus in naribus,
gustus in faucibus, tactus in manibus. Et ista
juga sunt: duo sunt oculi, duae aures, geminae
nares, duae manus; et in ipso gustu geminum quiddam
invenitur, quando sapor ipse faucibus atque
palato judicante discernitur. Ista ergo quinque juga
terram versant, quando suis officiis deservientes animum
carnemque parant, aut ad uberes fruges, si ros
coelestis infuderit, aut ad aridas spinas, si sicca terra
remanserit, et eorum opus in posterum subsequetur.
CAPUT II.
3.
Dominici agri seminatio, exaratio
et rigatio. Sed quoniam nos Dominus atque paterfamilias
noster passim et sine ulla discretione cujuslibet
glebae semen verbi sui jacere praecepit [(inducit
enim in Evangelio hujus ministri similitudinem, et
dicit: Ecce exiit seminans seminare: et dum seminat,
aliud cecidit inter spinas, aliud in viam, aliud in petrosa,
aliud in terram bonam. Et cum demonstraret quae
esset spinosa terra, homines videlicet qui verbum Dei
spinis cupiditatum praefocant tantum semen, et non
reddunt fructus justitiae; similiter de alia terra petrosa
atque conculcata via, suae similitudinis propositae
redderet rationem, ad terram bonam pervenit,
et ait: Quod autem cecidit in terram bonam, hi sunt
qui cum acceperint verbum Dei, custodiunt illud et
faciunt [Matth. XIII, 3, 23]; quia non auditores legis
justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur [Rom. II, 13]
)] : non ergo nos, dilectissimi, aut timor
spinarum, aut saxa petrarum, aut durissima via perterreat;
dum tamen seminantes verbum Dei, ad terram
bonam tandem aliquando pervenire possimus. Accipe
verbum Dei, omnis ager, omnis homo, sive sterilis,
sive fecundus: ego spargam, tu vide quomodo accipias;
ego erogem, tu vide quales fructus reddas.
Melius est enim ut de accepto tu pro te rationem
reddas, quam nobis non erogantibus juste dicatur, Serve nequam et piger, tu erogares, ego veniens cum
usuris exigerem
[(Matth. XXV, 26, 27)]
. Si vero te terram
infecundam aut spinosam vel siccam sentis, recurre
ad Creatorem tuum. Hoc enim nunc agitur, ut
innoveris, ut fecunderis, ut irrigeris ab illo qui posuit
desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in
exitus aquarum, et habitare fecit illic esurientes; et