PL 40, col. 696
De cataclysmo (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne
me aceto
[(Psal. LXVIII, 22)]
; inclinato capite tradidit
spiritum. Venerunt milites, fregerunt crura latronibus
in cruce pendentibus: ad Jesum autem cum venissent,
non fregerunt ejus crura; ut impleretur, ait
Evangelista, quod scriptum est, Os non comminuetis
ex eo [(Joan. XIX, 28, 36)]
. Sed unus e militibus
latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua,
quae sunt matris Ecclesiae gemina Sacramenta. Percussit
latus lancea persecutor, et fudit pretium
Redemptor. Hic sanguis inebriat mentem, ut amorem
obliviscatur mundi. Haec aqua mundat animam,
ut corpus sordes careat diaboli. Nec relinquetis
quidquam ex eo usque in mane. Hoc nunc agitur: comeditur
enim agnus per noctem hujus saeculi, ut
cum mane illud venerit quod vesperum non habebit,
non jam offeratur sacrificium imaginis agni, sed ipsum
Agnum quem quotidie comedimus, et cujus sanguinem
bibimus, inveniamus illic eum sacerdotem perfectum,
quem hic pro nostra salute constat occisum.
Quae sunt hae picridiae, olera amaritudinis, quae comedit
Israel spiritualis; nisi vox illa amara ad tempus
sanctorum martyrum emissa per sanctum David, ac
dicentium, Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis
nobis in lacrymis, in mensura [(Psal. LXXIX, 6)]
; et per
apostolum Paulum, In omnibus tribulationem patimur,
sed non angustiamur [(II Cor. IV, 8)]
? Demonstra et
azyma, sancte Paule, ex Israelita carnali spiritualis
effectus. Celebrasti enim pascha cum populo vetere,
et quemadmodum novus populus figuras in veritatem
converteret, tu docuisti, tu demonstrasti. Ostende
ergo azyma consparsionem novam. Non in fermento,
inquit, veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae,
sed in azymis sinceritatis et veritatis [(I Cor. V, 8)]
.
CAPUT V.
6.
Virga Moysi devorans magorum
serpentes, figura crucis Christi cujus virtute haereses
conteruntur. Donatistae expugnati, Maximianistae,
Manichaei, Pelagiani, Ariani refutantur. O agne
occise, o Christe sancte pro nobis crucifixe, qui ut
lapsa reparares in cruce pependisti: ipsa est illa virga
regni tui, crux ipsa, inquam, qua virtus in infirmitate
perficitur; ipsa illa virga crux, ipsa illa virga quae
floruit ex radice Jesse; ipsa illa virga quam portabat
Moyses, quae conversa in serpentem glutiit magorum
serpentes: doctrina Christi diffusa per omnes gentes,
haereticos superans dementes. In illo enim populo,
fratres, in quo multa miracula faciebat Moyses per
virgam, exsurrexerunt magi Pharaonis, facientes et
ipsi prodigia contra famulum Dei Moysen. Sed ad
hoc quaedam mira facere permissi sunt, ut mirabilius
vincerentur. Magi Pharaonis quid aliud significabant,
nisi omnes haereticos ministros diaboli, qui sub nomine
Christi devorare cupiunt populum Christi? Scatent
nunc haereses in hanc terram, tanquam serpentes
magorum, quos devoravit et devorat ille serpens
exaltatus in ligno. Sed quoniam non est temporis
ire per multos, singulorum capita conterantur:
quomodo exsurgunt, sic devorentur. Fuit hic, ut
nostis, dilectissimi, viperea doctrina Donatistarum:
contrita est, consumpta est. Mox Maximianistarum
serpentina fraus pullulavit: contrita est, consumpta
est. Manichaeorum venenum aspidis subrepserat:
contritum est, consumptum est; Pelagianorum novum
dogma, a ministris diaboli tanquam a magis Pharaonis
excitatum, illi nostro serpenti certamen indixit:
conteritur, consumitur.
7.
Cum tot serpentum capita catholica doctrina
contriverit, dissipaverit, consumpserit, ecce nobis
unus anguis Arianus olim mortuus insultat: caput
erigit, veluti vivum se demonstrare conatur, quem
jam olim constat occisum. Redi, Moyses noster;
redi, virga; redi, serpens Christe sancte, aequalem
potestatem cum Patre habens: redi, contere capita
draconum super aquas; confringe caput draconis
magni, vivum sese profitentis, sed veram vitam non