PL 40, col. 703

De tempore barbarico (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

in escam datus est ut periret: sed Dominus fidelem
servum suum non deserens, et ipsum intactum
reservavit, et per Habacuc prophetam simul et ipsum
et leones pavit [(Dan. XIV, 30-40)] . Quid dicam de tribus
pueris, qui cum nollent imaginem regiam adorare,
ignes riserunt? In quibus pueris micans gratia ita
enituit, ut ligati in fornacem mitterentur, deambulantesque
viderentur, os aperientes Deumque laudantes,
flammas ad se non admitterent, sed fugarent: ut
secum Filium Dei habere meruissent, antequam
mundo in homine apparuisset; ut esset eorum vindex
flamma, Chaldaeorumque ministros fornax devorans
consumeret; producti quoque de fornace incolumes,
populos in se mirabiles redderent, regemque mutarent,
eumque facerent Dei sui adoratorem, quem
senserant ante persecutorem [(Id. III)] . Sed haec omnia
faciebat fides, timor et amor Dei. Oderant isti non
solum omnia quae habebant propter Deum; verum
etiam animas suas: et Deus eos hic claros fecit et
aeternae vitae remuneratione ditavit. Quid tale, dilectissimi,
fecimus, imo e contrario quae mala non fecimus?
Illi nec minis nec tormentis conventi daemoniis
sacrificaverunt. Annon sacrificavit, qui imagines
idolorum per noctem ludentes, quod Nocturnum vocant,
libentissime spectavit? Sacrificavit, prorsus sacrificavit;
et, quod est pejus, non tauri vel cujuslibet
pecoris aliquam victimam, sed ipsam animam hominis
pretiosam. In hoc tam nefando sacrificio non unus
vel pauci accusantur; tota hoc civitas fecit, quae tota
consensit. Nec ab hostibus, nec a barbaris, sed a se
ipso omnis homo in anima se intus occidit videndo,
consentiendo, non prohibendo; omnes remansimus
rei: et dum nolumus pacem civitatis turbari perversam,
pacem quam desideramus non accipimus rectam.
Contemnimus pacem servare bonorum morum,
et periit pax temporum nostrorum. Discite vel nunc,
dilectissimi, quid cui rei praeponere debeatis. Nolite
diligere vitia in filiis, in amicis, in servis, in omnibus
notis. Praeponatur singularis potestas omni potestati,
honorem exhibeamus Caesari tanquam Caesari, timorem
autem Deo. Praeferatur Creator creaturae: diligamus
Deum, quia diligit nos; et in hoc quod sic nos
flagellat, diligit. Quis est enim filius, cui non det
disciplinam pater ejus [(Hebr. XII, 6, 7)] ? Qui sanam
considerationem habet, qui credit Dei verbis, plus
metuit ignem aeternum, quam cujuslibet truculenti
barbari ferrum; plus metuit mortem perpetuam,
morte qualibet hic pessima. Irrideant haec infideles,
irrideant stulti, nolint credere nec rebus expertis.
Ecce conteruntur, ecce omnia pereunt, ecce cum ipsis
non potest stare mundus quem amaverunt, ecce ad
Deum trahuntur cujus praecepta contempserunt: non
enim bona voluntate pergit, qui blasphemando moritur.
Ecce itur: cum illuc ventum fuerit, quid agitur?
Quo itur? per quem abitur? Quis iterum huc redire
cogitur? Finitum est et quod male fecerat, emendare
finitum est. Redite filii, redite; redite, praevaricatores,
ad cor [(Isai. XLVI, 8)] : facite gaudium ex conversione
vestra, corrigantur corda vestra, displiceant
vobis opera vestra. Estote fortes, tribulatio mundi
non vos frangat: Dominus in proximo est; nihil solliciti
sitis [(Philipp. IV, 5 et 6)] .
CAPUT V.
6.
Martyrum fortitudo, Perpetuae
nominatim et Felicitatis. Habetis virorum fortium magna
exempla. Vicerunt martyres mundum: inter
quos martyres maribus etiam feminae repertae sunt
fortiores. Ante paucos dies natalitia celebravimus
martyrum Perpetuae et Felicitatis, et comitum. Et
cum tot ibi sint viri, quare istae duae prae omnibus
nominantur, nisi quia infirmior sexus aut aequavit,
aut superavit virorum fortitudinem? Una earum erat
praegnans, alia lactans. Felicitas parturiebat, Perpetua
lactabat. Sed tamdiu haec Perpetua lactavit,
quamdiu acciperet ab illo pastore simul et patre buccellam
lactis: qua accepta dulcedo felicitatis perpetuae
eam fecit contemnere filium, spernere patrem,
non haerere mundo, perdere animam pro Christo.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.