PL 40, col. 779

De regula verae fidei (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus

in cujus judicio sine acceptione personarum, sine
ambitu potestatum aequaliter judicabuntur domini et
servi, reges et milites, divites et pauperes, humiles et
sublimes. Ubi servus quisquis hic fidem Dei in veritate
tenuerit, regno potietur aeterno: dominus autem
infidelis sempiterno exuretur incendio. Ubi servorum
dominorumque fidelium nec vita terminabitur, nec
laetitia finietur: infidelium vero sive servorum sive
dominorum, secundum sermonis prophetici veritatem, Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non
morietur
[(Isai. LXVI, 24)]
. Ibunt enim iniqui in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.
4.
Attendamus autem quos illuc Salvator ituros
esse praedixerit: nempe illos, quibus dicturus est: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: silivi, et non
dedistis mihi bibere: nudus fui, et non vestistis me:
hospes, et non suscepistis me: infirmus, et in carcere,
et non venistis ad me
[(Matth. XXV, 41-43)]
. Quod si in
ignem aeternum digne mittetur, qui Christo in suis
minimis esurienti panem non dederit; quid passurus
est qui ipsum panem, qui de coelo descendit, sibi per
infidelitatis vitium adimit? Et si in flammis perennibus
exuretur, qui Christo in suis minimis sitienti
calicem aquae frigidae non tribuit; quid ille patietur,
qui renatus ex aqua et Spiritu sancto, sanctum Baptisma

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.