PL 40, col. 780
De regula verae fidei (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus · De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne
in se iterare permittit, quod ad salutem semel
et ad sacramentum sanctae regenerationis accepit?
Et si illum credimus perennibus subdendum esse
tormentis, qui Christum in suis minimis peregrinum
hospitio negligit charitate suscipere; quid passurum
se putaverit, qui Dominum Christum de domo sui
cordis excludens, et diabolum in se caeca prorsus infidelitate
recipiens, de sancta Ecclesia, quae est columna
et firmamentum veritatis [(I Tim. III, 15)] , haeretica
circumventus falsitate discesserit? Et si ille qui
infirmos atque in carcere positos famulos Christi non
visitat, igni deputatur sempiterno; quid illis retribuendum
dicemus, qui Dei famulos, in quibus solam
persequuntur fidei veritatem, aut squalore carcerum,
aut exsiliorum deportatione violenter affligunt? Sed
in his omnibus licet infideles saeviant, Deus tamen
suis auxilium subministrat. Et dum inimici fidei aut
callida quemque seductione, aut violenta compulsione
cupiunt depravare, Christus qui est Virtus et Sapientia
Dei, virtutem tribuit, ut mortiferae suasionis promissa
despiciant, et terroribus humanis robore divini
timoris obsistant: tantum est ut voluntas non avertatur
a Deo, et fidei praemio potiatur. Ipsa est enim
cui aut pro infidelitate infligitur aeterna poena, aut
servatae fidei merces erit sempiterna laetitia.
quo naturalia tam subtili indagatione investigamus, et
de ipso quoque Creatore nostro tam sublimia scire
desideramus. Non est res peregrina, nec longe quaerenda:
animus est quo ista sapimus. Sed semper nobiscum