PL 40, col. 781

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

adest, tractat, loquitur, et intus versatur.
Datum est illi tam ingentium rerum secreta scire, et
se ipsum cognoscere non potest: paucis siquidem licet
ipso animo animum cernere, id est, ut ipse animus
se videat. Fieri autem non potest quadam divina providentia,
ut inveniendi facultas desit religiosis animis
se ipsos et Deum suum pie, caste ac diligenter quaerentibus:
idcirco reddam me mihi, imo Deo meo, cui
maxime me debeo, et videbo quid sit animus, et quae
patria ejus.
CAPUT PRIMUM. Animus quid sit. Ratio. Ratiocinatio.
Animus est substantia quaedam rationis particeps,
regendo corpori accommodata. Animus sapientia
illustratus, et suum principium respicit, et se
ipsum cognoscit, et quam sit indecorum ut extra se
quaerat quod in se ipso possit invenire, intelligit. Corporeis
vero passionibus consopitus, et per sensibiles
formas extra semetipsum abductus, oblitus est quid
fuit. Et quia nihil aliud se fuisse meminit, nihil praeter
quod videtur esse credit. Solo sensu circa corpora,
et imaginatione circa corporum similitudines et locorum
versatur, et in eis sive vigilando, sive dormiendo
distrahitur. Cum vero ab hac distractione per puram
intelligentiam ascendens in unum se colligit, rationalis
dicitur. Ratio siquidem est animi aspectus, quo
per se ipsum verum intuetur. Ratiocinatio vero est
rationis inquisitio. Quare illa opus est ad videndum,
ista ad inquirendum.
CAPUT II. Animus se ipsum intelligit.
Animus
invisibilis est. Neque enim aliter invisibilia cernere
valeret. Visibilia per corpus videt, invisibilia per se,
et in eo se videt, quod invisibilem se esse videt. Videtur
tamen in corpore per corpus, sicut sensus in
littera manet, et per litteram videtur. Animus corporis
dominator, rector, habitator videt se per se: per
se ipsum semetipsum videt. Non quaerit auxilium corporalium
oculorum, imo vero ab omnibus corporis
sensibus tanquam impedientibus et perstrepentibus
abstrahit se ad se, ut videat se in se, ut noverit se
apud se. Et cum vult Deum cognoscere, elevat se
super se mentis acie. Non enim aliquid tale est Deus,
qualis est animus: non tamen videri nisi animo potest,
nec ita videri ut animus potest. Incommutabilis
siquidem est veritas sine defectu substantiae. Non talis
est animus: sed deficit et proficit, novit et ignorat,
meminit et obliviscitur; modo vult, modo non vult.
Diffusis cogitationibus atque consiliis, huc atque illuc
vagatur: considerat, spectat omnia. Videt absentia;
transmarina visu ambit, et percurrit aspectu, abdita
scrutatur: et uno momento sensus suos per totius orbis
fines et mundi secreta circumfert. Descendit ad
inferna, ascendit inde, versatur in coelo, adhaeret
Christo, conjungitur Deo. Ipse siquidem est ejus patria
et habitatio, ad cujus similitudinem factus est.
Quisquis ergo se talem reddi desiderat, qualis a Deo
factus est, id est similem Deo, redeat ad se, et stet in
se, et sic intra semetipsum quaerat, et videat unde
constet homo, et ex qua sui parte factus sit ad imaginem
Dei.
CAPUT III. Homo quibus constet.
Ex duabus
substantiis constat homo, anima et carne; anima cum
ratione, carne cum sensibus suis: quos tamen sensus
non movet caro absque animae societate; anima vero
rationale suum tenet sine carne.
CAPUT IV. Vires animae. Affectus quatuor. Virtutes quatuor. Animi vires quinque.
Est siquidem rationalis,
concupiscibilis et irascibilis. Per rationalitatem habilis
est illuminari ad aliquid cognoscendum infra se et supra
se, in se et juxta se. Cognoscit siquidem Deum supra
se, et se in se, et angelum juxta se, et quidquid coeli

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.