PL 40, col. 782

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

ambitu continetur infra se. Per concupiscibilitatem et
irascibilitatem habilis est affici ad aliquid appetendum
vel fugiendum, amandum vel odiendum: et ideo de
rationalitate omnis sensus oritur animae, de aliis omnis
affectus. Affectus vero quadripartitus esse dignoscitur:
dum de eo quod amamus, jam gaudemus, vel
gaudendum speramus; et de eo quod odimus, jam
dolemus, sive dolendum metuimus; et ob hoc de
concupiscibilitate gaudium et spes, de irascibilitate
dolor et metus oriuntur. Qui quidem quatuor affectus
animae omnium sunt vitiorum et virtutum quasi quaedam
principia, et communis materia. Affectus siquidem
operi nomen imponit. Et quoniam virtus est habitus
mentis bene compositae, componendi et instituendi
atque ordinandi sunt animi affectus ad id quod debent,
et quomodo debent, ut in virtutes proficere possint;
alioquin in vitia facile deficient. Cum igitur prudenter,
modeste, fortiter et juste amor et odium instituuntur,
in virtutes exsurgunt, prudentiam scilicet,
temperantiam, fortitudinem atque justitiam, quae quasi
origines et cardines sunt omnium virtutum. Et haec
omnia cum affectuose et virtuose in anima constituuntur,
per odium mundi et sui, proficit in amorem
Dei et proximi: per contemptum temporalium et inferiorum,
crescit in desiderium aeternorum et superiorum.
Sensus vero unus est in anima, et quod ipsa:
et cum corpus non sit, corporeus dicitur, quia corpus
non transcendit, vel quia corporeis exercetur instrumentis;
unde et ob numerum instrumentorum quinquepartitus
dicitur, cum intus non sit nisi unus. Verumtamen
propter varia exercitia variatur et varie
nuncupatur. Dicitur namque sensus, imaginatio, ratio,
intellectus, intelligentia. Et haec omnia in anima nihil
aliud sunt, quam ipsa, aliae et aliae inter se proprietates
propter varia exercitia, sed una essentia rationis
et una anima: proprietates quidem diversae, sed
essentia una: secundum exercitia, multa sunt; secundum
essentiam vero, unum sunt in anima et idem
quod ipsa. Et sicut mundus iste visibilis quinquepartita
quadam distinctione est ordinatus; terra scilicet,
aqua, aere, et aethere, sive firmamento, ipsoque supremo
coelo, quod empyreum vocant: sic animae
in mundo sui corporis peregrinanti quinque progressus
sunt ad sapientiam; sensus scilicet, imaginatio,
ratio, intellectus, et intelligentia. Quinque
enim progressionibus rationalitas exercetur ad
sapientiam, et quatuor affectibus ad charitatem:
quatenus novem istis progressionibus in semetipsa
proficiens anima, sensu et affectu, quaternis quibusdam
pedibus, quae spiritu vivit, spiritu ambulet usque
ad Cherubim et Seraphim, id est, usque ad plenitudinem
scientiae, et regnum charitatis, habeatque
anima per exercitium virtutes, quarum facultates habet
per naturam.
CAPUT V. Collatio virtutum animae cum choris angelorum.
Et hos progressus nominibus et ordinibus
Angelorum comparare prudenti lectori relinquo.
Facile siquidem erit ei, si sciat aptare sensum
qui primus animae nuntius est, Angelis qui nuntii vocantur;
imaginationem Archangelis, quae plura quam
sensus percipit; timorem Virtutibus, dolorem Potestatibus.
Qui enim metu suppliciorum perterritus, et
dolore peccatorum compunctus, contemnit mundum
et se ipsum, cum Virtutibus facit miracula, cum Potestatibus
fugat daemonia. Majus namque est contemnere
se ipsum, quam mundum, quem multi propter
vanitatem contempserunt. Rationem assignamus Principatibus:
nam sicut illi praesunt et principantur subjectis
spiritibus, sic ratio sensibus atque affectibus. Amorem
proximi sive gaudium Dominationibus: recte
namque aliis dominantur qui omnes amant, et de profectu
omnium gaudent. Intellectum Thronis: Throni
sedes dicuntur, quia in eis Deus sedet. Intelligere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.