PL 40, col. 796
De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne
seu bona seu mala: non sunt tamen corporalia, sed
corporalibus similia, quibus animae corporibus exutae
afficiuntur, seu bene seu male, cum et ipsae suis corporibus
similes sibimet appareant; sunt tamen et vera
laetitia et vera molestia, facta de substantia spirituali
in substantia spirituali. Certum nempe est quamdam
spiritualem naturam esse in nobis, ubi corporalium
rerum similitudines aut formantur, aut formatae ingeruntur,
sive cum praesentia aliquo sensu corporis
tangimus, et continuo eorum similitudo in spiritu
formatur, et in memoria reconditur; sive cum absentia
jam nota vel quae non novimus cogitamus, ut inde
formetur quidam spiritualis intellectus. Innumerabilia
etiam pro arbitrio et opinatione fingimus, quae vel
non sunt, vel esse nesciuntur. Innumerabiles quoque
et variae formae rerum in animo nostro versantur, vel
cum aliquid facimus, vel facturi sumus: aliquo etiam
spiritu rapiente tollitur anima in hujusmodi videnda
seu bona seu mala. Nimia quoque intentione cogitationis
vel aliqua vi morbi, ut phreneticis per febrem
accidere solet, seu commixtione alterius cujusdam spiritus
seu boni seu mali, ita corporalium rerum imagines
in spiritu exprimuntur, tanquam corpora ipsius corporis
sensibus praesententur, ut absentia videantur adesse
tanquam praesentia, et quae non sunt tanquam prae
oculis adsint. A dormientibus etiam multa videntur,
vel nihil vel aliquid significantia. Unde saepe imagines
rerum corporalium tanta illis expressione praesentantur
in somnis, quanta ipsa corpora praesentantur vigilantibus,
ut inter visionem dormientium et veram
commixtionem vigilantium non discernatur; sed continuo
eis caro moveatur, et contra propositum suum
vel contra licitos mores concumbere videantur, et
quod naturaliter collectum est, per genitales vias
emittatur. Hunc motum casti vigilantes cohibent et
refrenant: dormientes autem ideo non possunt, quia
in potestate non habent imaginis corporalis expressionem,
qua caro naturaliter movetur; et sequitur
quod eum motum sequi solet, et quod sine peccato a
vigilantibus fieri non potest. Sic in spiritu et corporalium
rerum imagines apparent, et multa pro arbitrio
finguntur, vel praeter arbitrium demonstrantur. Ipsa
namque anima quae motu proprio semper in motu est,
quia per corpus non sinitur, vel non plene sinitur
corporalia sentire, vel ad corporalia vim suae intentionis
dirigere, corpore sopito, spiritu corporalium
similitudines aut ipsa agit, sicut et imagines corporum
cogitando ex se ipsa versare assolet; aut objectas
intuetur, cum in eas videndas aliquo spiritu
assumitur.
CAPUT XXIV. Anima quid sit, et quid non sit. Visionum tria genera. Falsitati quae obnoxiae. De ecstasi. Visionum alia genera.
Anima est substantia
spiritualis, simplex et indissolubilis, invisibilis et
incorporea, passibilis atque mutabilis, carens pondere,
figura et colore. Non est credenda pars, sed
creatura Dei, nec etiam de substantia Dei, vel de
qualibet elementorum materia, sed ex nihilo creata.
Si enim ex semetipso eam Deus fecisset, nequaquam
vitiosa aut mutabilis aut misera esset. Si autem ex
elementis facta fuisset, esset corporea. Cum itaque sit
incorporea, ignotam habens originem; initium habet,
finem non habet. Et cum sit spiritualis naturae, nihil
habet mixtum concretumque terrenum, nihil humidum,
aereum vel igneum; nullum habet colorem,
nullo loco continetur, nullis membris circumscribitur,
nullo spatio finitur: sed ita est cogitanda et intelligenda,
sicut sapientia, justitia, et caeterae virtutes
ab Omnipotente creatae. Natura animae invisibilis est,
ideo invisibiliter in corpore manet, et de corpore invisibiliter
egreditur. Per corpus corpora videt, sicut
coelum et terram, et quae in eis conspicua sunt oculis