PL 40, col. 797

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

nostris. Spiritu autem corporum similitudines intuetur.
Quidquid enim corpus non est, et tamen aliquid
est, recte jam spiritus dicitur. Idcirco quadam vi occulta
et spirituali rapitur anima, ut vice corporum
expressas corporalium rerum similitudines in spiritu
videat. Sed intellectu ea quae nec corpora nec corporum
formas habent conspicit, sicut est justitia et sapientia,
vel ipsa mens et omnis animae affectio bona.
Ista tria genera visionum manifesta sunt. Primum
corporale, quo per corporis sensus corpora sentiuntur.
Secundum spirituale, quo corporum similitudines
spiritu, non mente cernuntur. Tertium intellectuale,
quo illae res quae nec corpora nec corporum formas
habent conspiciuntur.
In intellectuali visione nunquam fallitur anima: aut
enim intelligit, et verum est; aut si verum non est,
non intelligit. In visione autem corporali saepe fallitur
anima, cum in ipsis corporibus fieri putat, quod fit
in corporis sensibus. Sicut navigantibus videntur in
terra moveri, quae stant; et intuentibus coelum, sidera
stare, quae moventur: et divaricatis oculorum radiis
res una duas formas habere videtur, et unus homo
duo capita, et in aqua remus infractus, et multa hujusmodi.
In visione etiam spirituali anima fallitur
et illuditur, quoniam ea quae videt, aliquando vera,
aliquando falsa, aliquando perturbata, aliquando
tranquilla sunt. Ipsa autem vera aliquando futuris
omnino similia; vel aperte dicta, aliquando obscuris
significationibus vel quasi figuratis locutionibus praenuntiata.
In ecstasi vero quando ab omnibus corporis
sensibus alienatur et avertitur anima, amplius quam
in somno solet, sed minus quam in morte, non fallitur.
Sed ipsa mente divinitus adjuta, vel aliquo ipsa
visa exponente, sicut in Apocalypsi Joanni exponebatur
magna revelatio est. Cum enim bono spiritu assumitur
anima, falli non potest; quia sancti Angeli
miris modis, visa sua facili quadam ac praepotenti
unitione vel commixtione nostra esse faciunt, et visionem
suam quodam ineffabili modo in spiritu nostro
informant. Ipsi siquidem his corporalibus judicandis
atque ministrandis praesunt, et eorum significativas
similitudines in spiritu ita discernunt, et tanta
potentia quodam modo tractant, ut etiam eas possint
hominum spiritibus revelando miscere. Inde est quod
angelus Domini apparuit in somnis Joseph: dicens, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam;
et iterum: Tolle puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum [(Matth. I, 20, et II, 13)]
.
Deus etiam per prophetam
dicit: Effundam de spiritu meo super omnem carnem;
et juvenes vestri visa videbunt, et senes vestri somnia
somniabunt [(Joel. II, 28)]
.
Sunt et alia visa usitata et humana, quae vel ex
ipso spiritu nostro multipliciter existunt; vel ex corpore
spiritui quodam modo suggeruntur, sicut fuerimus
affecti a carne vel animo. Non enim solum vigilantes
homines curas suas cogitando versant in similitudinibus
corporum, verum etiam dormientes hoc
saepe somniant quo indigent. Nam et negotia sua gerunt
ex animi cupiditate, et epulis et poculis inhiant
instanter, si forte esurientes sitientesque dormierint.
Vigilantibus etiam occulto quodam instinctu ingestas
esse cogitationes, quas divinarent, novimus: sicut
Caiphas pontifex prophetavit [(Joan. XI, 51)] , cum ejus
intentio prophetandi voluntatem non haberet. Multa
videt anima, et eadem natura est omnium visionum,
sive in vigilantibus, sive in dormientibus, sive in
aegrotantibus: quoniam non ex alio genere sunt quae
videntur, quam ex natura spiritus, de quo vel in quo
fiunt similitudines corporum. Visa siquidem phreneticorum
similia sunt visis somniantium: obturatas
namque vias sentiendi habent, ut videant quod somniantes
vident. Visa etiam somniantium similia sunt
cogitationibus vigilantium. Dormientibus quippe in
cerebro consopitur via sentiendi, quae intentionem ad
oculos ducit. Ideoque ipsa intentio in aliud aversa,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.