PL 40, col. 798
De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne
cernit visa somniorum tanquam species corporales
adsint, ut sibi dormientes vigilare videantur, et non
similia corporibus, sed ipsa corpora intueri se putent.
Ego autem multo amplius admiror et vehementius
stupeo, quanta celeritate ac facilitate in se anima fabricet
imagines corporum, quae per corporis oculos
viderit, quam phreneticorum vel somniantium, vel
etiam in ecstasi visiones. Quaecumque tamen illa natura
visorum est, procul dubio corpus non est. Non
enim corpora visa illas imagines in spiritu faciunt, nec
eam vim habent ut aliquid spirituale forment, sed ipse
spiritus in se ipso celeritate mirabili, utpote spiritus
intellectualis et rationalis.
CAPUT XXV. Somniorum quinque genera. Somnia unde diversa.
Omnium quae sibi videre videntur
dormientes, quinque sunt genera; videlicet, oraculum,
visio, somnium, insomnium, et phantasma.
Oraculum est, cum in somnis parens vel aliqua sancta
gravisque persona, seu sacerdos, vel etiam Deus
eventurum aliquid aperte vel non eventurum, faciendum
vel devitandum denuntiat. Visio est, cum id quis
videt quod eodem modo quo apparuerat eveniet. Somnium
est figuris tectum, et sine interpretatione intelligi
non potest. Insomnium est, quando id quod
fatigaverat vigilantem, ingerit se dormienti; sicut est
cibi cura vel potus, vel aliqua studia, vel artes, vel
infirmitates. Secundum namque studia quae quisque
exercuit, somniat; et solitarum artium simulacra in
praesentia mentis impressa apparent in somnis. Juxta
etiam infirmitatum diversitates diversa accidunt somnia.
Etiam secundum morum et humorum varietates
variantur somnia. Alia namque vident sanguinei, alia
cholerici, alia phlegmatici, alia melancholici. Illi vident
rubea et varia; isti, nigra et alba. Phantasma
est, quando qui vix dormire coepit, et adhuc se vigilare
aestimat, aspicere videtur irruentes in se, vel
passim vagantes formas discrepantes et varias, laetas
vel turbulentas. In hoc genere est ephialtes, quem
publica persuasio quiescentes opinatur invadere, et
pondere suo pressos ac sentientes gravare. Quod non
est aliud nisi quaedam fumositas a stomacho vel a
corde ad cerebrum ascendens, et ibi vim animalem
comprimens.
CAPUT XXVI. Spectrorum ratio.
Dicit etiam humana
opinio, quod quadam arte mulierum et potestate
daemonum homines converti possint in lupos
et jumenta, et quaeque necessaria portare, et post
peracta opera iterum ad se redire, nec fieri in eis
mentem bestialem, sed rationalem humanamque servari.
Hoc sic intelligendum est, quoniam daemones
naturas non creant, sed aliquid tale facere possunt,
ut videantur esse quod non sunt. Nulla enim arte vel
potestate animus, sed nec corpus quidem aliqua ratione
in membra et lineamenta bestialia veraciter
converti potest. Sed phantasticum hominis (quod
etiam cogitando sive somniando per rerum innumerabilium
genera variatur, et cum corpus non sit, corporum
similes formas mira celeritate capit), sopitis
aut oppressis corporeis hominis sensibus, ad aliorum
sensuum figuras corporeas perduci potest: ita tamen
quod corpora ipsa hominum alicubi jaceant, viventia
quidem, sed multo gravius atque oppressius quam
somno suis sensibus obseratis; phantasticum autem
illud veluti formatum in alicujus animalis imaginem,
alienis sensibus appareat, talisque homo sibi videatur,
qualis sibi videri posset in somnis, et portare
onera. Quae onera si vera sunt corpora, portantur a
daemonibus, ut illudatur hominibus, partim vera
hominum corpora, partim falsa jumentorum cernentibus.
CAPUT XXVII. Spiritus angelici quid possint in humanum.
Humanum spiritum aliquando bonus
aliquando malus assumit spiritus; nec facile discerni
potest a quo spiritu assumatur, nisi quia bonus instruit,
et malus fallit. Fallit autem saepe in manifestis
bonis, ut cum sibi in eis creditum fuerit, ad sua seducat.
Sic plerumque humanum spiritum rapit, ut
quadam occulta mixtura quasi idem spiritus esse videatur,
et spiritus patientis et spiritus vexantis, ut in
daemoniacis videmus. Animam tamen hominis, id est
mentem, nulla creatura juxta substantiam implere
potest, nisi sola Trinitas. Implere autem dicitur satanas
mentem alicujus et principale cordis, non ingrediens
quidem in eum et in sensum ejus; sed fraude
et iniquitate, atque omni malitia illum alliciens, atque
seducens affectu malitiae, trahit per cogitationes
et incentiva vitiorum, quibus ipse plenus est, utpote
fallax, nequam et fraudulentus deceptor animarum.
Non enim participatione naturae seu substantiae, ut
quidam putant, quemquam implet diabolus, aut ejus
habitator efficitur; sed per fraudulentiam, deceptionem
atque malitiam, in eo habitare dicitur quem implet.
Solius enim Trinitatis est intrare et implere naturam
sive substantiam quam creavit.
CAPUT XXVIII. Daemonum in illudendo experientia et artes.
Daemones et acrimonia sensus, et
celeritate motus aerii corporis, terrenorum corporum
sensum facile praecedunt, et quaedam cogitata
praenuntiant, quae homines mirantur propter tarditatem
terreni corporis. Accessit autem daemonibus per
tam longum tempus, quo eorum vita protenditur, rerum
longe major experientia, quam hominibus potest
evenire propter brevitatem vitae. Idcirco quaedam futura
praedicunt et quaedam mira faciunt, quibus homines
alliciunt et seducunt. Unde quaedam mulierculae
post satanam conversae, daemonum illusionibus
et phantasmatibus seductae, credunt se et profitentur
nocturnis horis cum Diana Paganorum dea, vel cum
Herodiade et Minerva, et innumera mulierum multitudine
equitare, earumque jussionibus obtemperare.
Ipse namque satanas, qui transfigurat se in angelum
lucis [(II Cor. XI, 14)] , cum mentem cujusque mulierculae
coeperit, et hanc sibi per infidelitatem subjugaverit,
illico transformat se in diversarum personarum
species ac similitudines: et mentem quam captivam
tenet in somnis deludens, modo laeta modo tristia,
modo cognitas, modo incognitas personas ostendens,
per devia quaeque deducit. Et cum solus hoc patitur
spiritus infidelis, non in animo, sed in corpore evenire
opinatur; idcirco nimis stultus et hebes est, qui
haec omnia quae in spiritu fiunt, etiam in corpore accidere
arbitratur: cum Ezechiel et alii Prophetae,
Joannes etiam evangelista et alii Apostoli in spiritu,
non in corpore visiones viderint.
CAPUT XXIX. Mortuorum apparitiones. Eos nescire quid hic agatur. Unde discant.
Cum homines
mortui, sive vivi, hominibus dormientibus vel vigilantibus
apparent, non in ipsis rebus ut sunt videntur,
sed in quibusdam similitudinibus rerum. Istum autem
angelicis operationibus fieri credimus, per dispensationem
providentiae Dei, bene utentis bonis vel
malis secundum inscrutabilem altitudinem judiciorum
suorum: sive hinc instruantur mentes mortalium,
sive fallantur; sive consolentur, sive terreantur;
sicut unicuique vel praebenda est misericordia, vel
irroganda justitia, ab eo cui misericordiam et judicium
non inaniter cantat Ecclesia [(Psal. C, 1)] . Ibi siquidem
sunt spiritus defunctorum, ubi non vident,
neque audiunt quae aguntur, aut eveniunt in ista vita
hominibus. Ita tamen est eis cura de vivis quanquam
quid agant omnino nesciant; quemadmodum cura est