PL 40, col. 800
De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne
nobis de mortuis, quamvis quid agant utique nesciamus.
Nesciunt quidem mortui quid hic agatur; sed
dum hic agitur. Postea audire possunt ab eis qui hinc
moriendo ad eos pergunt: non quidem omnino, sed
quantum sinitur eis indicare et eos oportet audire.
Scire etiam possunt ab Angelis qui hic nobis praesto
sunt, et animas nostras ad illos deferunt. Spiritu
etiam Dei revelante cognoscere possunt quae hic
aguntur, et quae necessarium est eos noscere. Quidam
etiam ex mortuis ad vivos rapi possunt; non per propriam
naturam, sed per divinam potentiam. Utrum
tamen ista fiant per eorum praesentiam, aut per angelos
suscipientes eorum personam, affirmare non audeo.
Deus enim omnipotens, qui est ubique praesens,
per angelica ministeria usquequaque diffusa potest
praebere ista hominibus solatia, quibus in hujus vitae
miseria judicat esse praebenda.
CAPUT XXX. Anima non crescit. Exuta carne ubi sit aut quid agat.
Potentiae animae atque virtutes
longa exercitatione et successu temporum crescunt.
Ipsa vero anima nec crescit nec decrescit, sed aut
imparilitate membrorum, aut humorum crassitudine
et eorum corruptione praepedita, vires suas exercere
non potest. Anima carne exuta vivit, videt, audit, et
omnes sensus atque ingenia vivaciter tenet, utpote
pura, subtilis, cita, et perpetua. Et sicut Deus ubique
in semetipso est, sic anima ubique quodam
modo in semetipsa est: ac per hoc ibi est anima post
corpus, ubi erat agens in corpore. Ibi Deus est modo,
ubi erat priusquam mundus fieret, ubi etiam foret si
mundus desineret esse. Sicut saepe dictum est, incorporea
est anima: potest tamen habere similitudinem
corporis, non corporalem, sed corpori similem, et
corporalium omnino membrorum, cum de corpore
egreditur. Sic enim aut ad spiritualia pro meritis
fertur, aut ad loca poenalia similia corporibus: qualia
saepe demonstrata sunt iis qui rapti sunt a corporis
sensibus, et mortuis similes jacuerunt; cum et ipsi in
se ipsis gererent quamdam similitudinem corporis
sui, per quam possent ad illa ferri, et talia similibus
sensibus experiri. Animae siquidem quae in corporibus
viventes per dilectionem rerum visibilium corporalibus
imaginibus afficiuntur, a corporibus exeuntes
in eisdem imaginibus tormenta patiuntur. Propterea
enim corporalibus passionibus ibi teneri possunt,
quia a corruptione corporalium affectionum hic mundatae
non fuerunt, quam per corpulentiam de corporis
delectatione traxerunt. Quaedam autem animae
in eisdem locis, in quibus culpam commiserunt, puniuntur:
quaedam vero abditis receptaculis usque ad
ultimam resurrectionem continentur, sicut unaquaeque
digna est requie vel miseria.
CAPUT XXXI. Homo mortalis. Sensus impediunt ne se noscat.
Multa de anima dixi, sed nondum
dixi quando facta est, vel quando de corpore egredietur.
Quod primum posui, postea dicam; quod ultimum,
dicere non possum; quoniam nescio finem
meum. Hoc plane scio, quod mortales sumus; et velimus
nolimus, omnes moriemur. Nihil enim morte
certius, et nihil hora mortis incertius. Nam nescimus
quando, aut quomodo, aut ubi moriemur; quoniam
mors ubique nos exspectat. Idcirco semper debemus
esse parati, ut cum corpus revertetur ad terram de
qua sumptum est, spiritus redeat ad eum qui dedit
illum. Illud siquidem nos maxime movere debet,
quod a veteribus sapientibus ita homo definitus est:
Homo est animal rationale, mortale. Hoc genere posito,
quod animal dictum est, additas duas differentias
videmus, quibus admonendus erat homo, et quo
sibi esset redeundum, et unde fugiendum. Sicut enim
progressus animae usque ad mortalia lapsus est; sic
regressus ejus in rationem esse debet, qua impugnantibus