PL 40, col. 805
De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne
quod aeternum est, tanto magis inde formatur ad
imaginem Dei; et ideo non est cohibenda, ut inde
se contineat ac temperet. Quando vero ea agit vel
cogitat quae sunt temporalia, mulier appellatur; et
tunc non est dicenda imago Dei, et propterea debet
velare caput suum, ne nimia sit ejus progressio ad
inferiora; ne cum licita agit, illicita concupiscat.
CAPUT XXXV. Dignitas humanae conditionis. Homo quatenus ad imaginem Dei. Rursus quomodo imago Dei in anima. Quatenus anima gerat similitudinem Dei.
Tanta dignitas humanae conditionis esse
cognoscitur, ut non solum jubentis sermone, sicut
alia sex dierum opera, sed consilio sanctae Trinitatis,
et opera divinae majestatis creatus sit homo; ut ex
primae conditionis honore intelligeret, quantum deberet
suo Conditori, dum tantum in conditione mox
dignitatis privilegium praestitit ei Conditor; et tanto
amplius Conditorem diligeret, quanto mirabilius se
ab eo conditum intelligeret. Nec ob hoc solum quidem,
quod consilio sanctae Trinitatis sic excellenter
a Conditore conditus est, sed etiam quod ad imaginem
et similitudinem suam Creator omnium eum
creavit, quod nulli alteri ex creaturis donavit. Quae
imago diligentius in interioris hominis dignitate et
nobilitate est consideranda. Primo quidem, quod sicuti
Deus unus semper ubique totus est, omnia vivificans,
movens et gubernans, sicut Apostolus ait, quod in eo vivimus, movemur, et sumus
[(Act. XVII, 28)]
: sic
anima in suo corpore ubique tota viget, vivificans illud,
movens et gubernans. Nec enim in majoribus
corporis sui membris major est et in minoribus minor:
sed in minimis tota est, et in maximis tota.
[Sic infusa est corpori, ut non per membrorum partes
partibus sit divisa. Nam in quolibet loco pars corporis
percutitur, tota dolet. Miro autem modo una
eademque vivificatione membris praesidens, cum ipsa
per naturam non sit diversa, per corpus tamen agit
diversa. Ipsa quippe est, quae per oculos videt, audit
per aures, per nares odoratur, per os gustat, per
membra omnia tangit, et tangendo lene ab aspero
discernit; et cum non sit diversa, per sensus tamen
operatur diversa. Ex qua re intelligitur, quod ita est
anima secundum suum modum in suo corpore, sicut
Deus est in suo mundo. Interius siquidem et exterius,
superius et inferius est: regendo superior, portando
inferior, replendo interior, circumdando exterior. Sic
est intus, ut extra sit; sic circumdat, ut penetret;
sic praesidet, ut portet; sic portat ut praesideat. Et
sicut Deus nec crescentibus creaturis crescit, nec
decrescentibus decrescit: sic anima nec minutis
membris minuitur, nec adauctis augetur.] Haec est
imago sive similitudo omnipotentis Dei, quam anima
habet in se.
Quamdam etiam sanctae Trinitatis habet imaginem:
primo in eo, quod sicut Deus est, vivit et sapit;
ita anima secundum suum modum est, vivit et
sapit. Est quoque et alia trinitas in ea; quia ad imaginem
perfectae quidem et summae Trinitatis, quae est
in Patre et Filio et Spiritu sancto, condita est. Et
licet unius sit naturae anima, tres tamen in se vires
habet, id est intellectum, voluntatem et memoriam:
quod idem, licet aliis verbis, in Evangelio designatur,
cum dicitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto
corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua [(Matth. XXII, 37)]
;
id est, ex toto intellectu tuo, et ex
tota voluntate tua, et ex tota memoria tua. Nam sicut
ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque procedit
Spiritus sanctus; ita ex intellectu generatur