PL 40, col. 806
De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne
voluntas, et ex his ambobus procedit memoria, sicut
facile a sapiente quolibet potest intelligi. Nec enim
anima perfecta potest esse sine his tribus, nec horum
trium aliquod sine aliis duobus integrum constat,
quantum ad suam pertinet habitudinem. Et sicut
Deus Pater, Deus Filius. Deus Spiritus sanctus; non
tamen tres dii, sed unus Deus et tres personae: ita
anima intellectus, anima voluntas, anima memoria;
non tamen tres animae in uno copore, sed anima
una et tres vires. Atque in his tribus divinam imaginem
gerit mirabiliter in sua natura noster interior
homo, et ex his quasi excellentioribus animae viribus
jubemur diligere Conditorem, ut in quantum intelligitur,
diligatur; et in quantum diligitur, semper in
memoria habeatur. Nec solum sufficit de eo intellectus,
nisi fiat in amore ejus voluntas. Imo nec haec
duo sufficiunt, nisi memoria addatur, qua semper in
mente intelligentis et diligentis maneat Deus: ut sicut
nullum potest esse momentum, quo homo non
utatur vel fruatur Dei bonitate et misericordia; ita
nullum sit momentum, quo praesentem non habeat
eum in memoria. Et ideo mihi juste videtur dictum,
nostrum interiorem hominem esse imaginem Dei.
Nunc vero de similitudine aliqua dicamus. Nam
sicut Deus creator, qui hominem ad imaginem suam
creavit [(Gen. I, 27)] , est charitas, bonus et justus,
patiens et mitis, mundus et misericors, et caetera
sanctarum virtutum insignia quae de eo leguntur:
ita homo creatus est, ut charitatem haberet, ut bonus
esset et justus, patiens atque mitis, mundus et
misericors. Quas virtutes quanto plus quisque in se
ipso habet, tanto propior est Deo, et majorem sui
Creatoris gerit similitudinem. Si vero, quod absit,
aliquis per devia vitiorum et diverticula malorum ab
hac nobilissima sui Conditoris similitudine degener
aberrat, tunc fiet de eo quod scriptum est, Homo cum
in honore esset, non intellexit [(Psal. XLVIII, 13)]
, etc.
Quis major honor esse potuit homini, quam ut ad similitudinem
sui Conditoris conderetur, et eisdem virtutum
vestimentis ornaretur, quibus et Conditor,
de quo legitur, Dominus regnavit, decorem indutus est [(Psal. XCII, 1)]
;
id est, omnium virtutum splendore
et totius bonitatis decore ornatus? Vel quod majus
homini potest esse dedecus aut infelicior miseria,
quam ut hac similitudinis gloria sui Conditoris amissa,
ad informem et irrationalem brutorum jumentorumque
similitudinem dilabatur? Quapropter quisque diligentius
attendat primae conditionis suae excellentiam,
et venerandam sanctae Trinitatis in se ipso imaginem
agnoscat, honoremque divinae similitudinis,
ad quam creatus est, nobilitate morum, exercitatione
virtutum, dignitate meritorum habere contendat: ut
quando apparebit qualis sit, tunc similis ei appareat,
qui mirabiliter eum ad similitudinem suam in primo
homine condidit, mirabiliusque in secundo; id est,
in se ipso reformavit.
CAPUT XXXVI. Comparatio animae cum Deo.
Magna convenientia est inter Deum et animam. Deus
namque vita est, spiritus est, sapientia et amor. Vita
etiam anima est, spiritus est, in quo spiritu sapientia
est et amor. Vita Deus est, vita et anima est, similis,
sed dispar: similis, quod vita, quod se ipsa vivens,
quod non tantum vivens, sed etiam vivificans, sicut et
ille haec omnia est; dispar, quoniam ille creator est, et
ista creatura. Nisi enim ab illo creata esset, non esset;
et nisi ab illo vivificata, non viveret. Vivit anima naturali
vita, etiam si spirituali non vivat, sed talis vita
mors est potius quam vita: quoniam mors peccatorum
pessima [(Psal. XXXIII, 22)] . Anima quidem quae secundum
carnem vivit, vivens mortua est; et ideo bonum erat
illi non vivere, quam sic vivere. Vita anima est, vivens
quidem, sed non aliunde quam se ipsa; et ob hoc non