PL 40, col. 807

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

tam vivens, quam vita est. Inde est quod infusa corpori
vivificat illud, ut sit corpus de vitae praesentia,
non vita, sed vivens. Creata est anima a Deo, vita a
vita, simplex a simplici, immortalis ab immortali; ut
non sit longe a Creatore suo, cui appropiare videtur
simplicitate essentiae et perpetuitate vitae. Licet enim
spiritualiter non vivat, immortaliter tamen necesse
est ut vivat. Creata est anima magna a magno, recta
a recto: eo magna, quo capax aeternorum; eo recta,
quo appetens supernorum; eo beata, quo Deo unita.
Anima namque quam Dei pietas respicit, humilitas
subjicit, poenitentia reducit, justitia deducit, obedientia
conducit, perseverantia perducit, devotio introducit,
puritas jungit, charitas unit.
Habet anima in se amorem, quo semper potest
stare cum Deo, aut redire, si mota cum suis affectibus,
imo defectibus, ab eo fuerit. Solus est amor ex
omnibus animae affectibus atque sensibus, in quo
potest anima, etsi non ex aequo, suo respondere auctori,
vel de simili mutuam rependere vicem: et si
minus amat, quoniam minor est; tamen si ex tota
se diligat, nihil deest ubi totum est. Renuntians ergo
cunctis affectionibus aliis, tota soli incumbat amori,
effundens se totam in amorem illius, cui respondere
habet in redhibendo amore. Amat siquidem Deus ut
ametur, et cum amat, nil aliud vult quam amari,
sciens ipso amore beatos qui se amaverint. Per amorem
venit ad homines, venit in homines, factus est
homo, et deliciae illius esse cum filiis hominum [(Prov.
VIII, 31)] . Nostrae vero deliciae erunt cum ad eum
veniemus, et videbimus eum sicuti est, atque similes
ei erimus [(I Joan. III, 2)] . Tunc erit manifesta visio,
plena cognitio, vera dilectio, firma conjunctio, societas
individua, similitudo perfecta, et vita beata,
in aeternum et ultra in perpetuas aeternitates. Sicut
enim corpus in resurrectione sua vitam et sensum
recipiet; sic anima in resurrectione sua vitam et
sensum recipiet, id est, cognitionem et amorem
Dei. Quod autem cognitio sit vita aeterna, ipsa Veritas
affirmat dicens: Haec est vita aeterna, ut cognoscant
te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum [(Joan. XVII, 3)]
.
Amor etiam sensus est. Nam sicut
exterior homo circa ista temporalia quinquepartito
sensu afficitur, id est, visu, auditu, gustu, odoratu et
tactu: sic interior homo in beata vita circa quinque
ineffabilia Dei ineffabili amore afficietur. Cum enim
Deum suum amabit, quamdam lucem, quamdam vocem,
quemdam odorem, quemdam cibum, et quemdam
amplexum interiorem amabit. Ibi enim fulget
quod non capit locus. Ibi sonat quod non rapit tempus.
Ibi olet quod non spargit flatus. Ibi sapit quod
non minuit edacitas. Ibi haeret quod non divellit satietas.
Ibi siquidem videtur Deus sine intermissione,
cognoscitur sine errore, amatur sine offensione, laudatur
sine fatigatione.
CAPUT XXXVII. Anima civitas Dei. Illius cives. Consiliarii. Milites. Plebeii. Tres vires animae secundum Platonem et medicos. Ratio. Intelligentia. Memoria. Appetitus.
Nobilis creatura est anima. Civitas namque
Dei est, de qua tam gloriosa dicta sunt [(Psal. LXXXVI,
3)] , quod ad imaginem et similitudinem Dei facta est.
Haec civitas Jerusalem merito appellanda est; quia
ad fruendum visione illius summae pacis, quae fecit
utraque unum [(Ephes. II, 14)] , creata est. Mens ejus
paradisus est, in qua cum coelestia meditatur, quasi
in paradiso voluptatis delectatur. Domus etiam summi
Patrisfamilias est anima, propter unitatem morum;
sponsa Christi, per dilectionem; templum Spiritus
sancti, per sanctificationem; civitas Regis aeterni,
propter pacem et concordiam civium. Et quia nulla
est civitas absque populo, disposuit in ea Conditor
noster populum triplicis gradus, id est, sapientes ad
consulendum, milites ad propugnandum, artifices ad
ministrandum. Cives hujus civitatis, sunt naturales

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.