PL 40, col. 808

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

et ingeniti animae vigores, tanquam indigenae: quorum
distincti sunt gradus; quia alii superiores, alii
inferiores, alii medii. Superiores quidem sunt, intellectuales
sensus; medii, rationales; infimi, animales.
Quorum differentia haec est. Animalis sive sensualis
appetit visibilia. Rationalis discernit, et discretionis
oculo aspernatur ea. Intellectualis pertrahit
ad divina. Intellectuales igitur sensus sunt tanquam
animae consiliarii, dicentes ei: Deum time, et mandata
ejus observa. Propter hoc enim est omnis homo [(Eccle. XII, 13)]
.
Rationales sunt tanquam milites,
qui hostes, puta concupiscentias, impugnant per arma
justitiae. Animales seu sensuales sunt tanquam rustici
et artifices, qui corporalibus rudimentis insistunt,
et corpori necessaria ministrant. Hanc triplicem
vim animae, id est, sensualem, rationalem, et intellectualem,
philosophi partes vocaverunt, non integrales,
sed virtuales: quia potentiae ejus sunt. Sensualitas
ea vis animae est, qua corpus vegetat, et per
corporis sensus ista exteriora sentit et discernit. Omnes
enim sensus, tam exteriores quam interiores,
ad animam referuntur, utpote ab illa procedentes:
ut enim sentiant, omnes ab anima habent. Ratio vis
est animae supra corporalia, et infra spiritualia collocata:
secernit enim vera a falsis, quod est Logicae;
virtutes a vitiis, quod est Ethicae; et per experimenta
rerum investigat naturas, quod est Physicae. In his
vero tribus tota Philosophia consistit. Totam igitur
Philosophiam ratio comprehendit. Intellectus sive intelligentia,
ea vis animae est, qua de divinis, quantum
homini possibile est, cognoscitur. Ad coelestia enim
arcana penetranda ratio per se non sufficit, nisi a
Deo adjuta fuerit. Tunc finis ejus, si bene viget, cum
ad notitiam secretorum, quae diu investigando quaesivit,
pervenerit, intellectus seu intelligentia nuncupatur.
Boethius tamen dicit intelligentiam solius Dei
esse et admodum paucorum hominum: sed horum alterum
pro altero saepe ponitur. Memoria etiam consors
et cooperatrix est rationis; quoniam sine ea ratio
nec ad incognita procedere, nec cognitorum scientiam
retinere potest. Memoria est vis animae accepta
retinens, praeterita repetens, elapsa recolligens. Humanus
appetitus inter summa et ima positus, cum
plerumque in utraque divisus sibimetipsi sit contrarius,
in quamcumque partem totus transierit, nomen
ejus merito sortitur. Si carnis voluptatibus pascitur,
carnalis sive animalis nominatur. Si spiritualibus desideriis
delectatur, spiritualis nuncupatur. Appetitus
siquidem est naturalis vis in animante movendis avide
sensibus attributa.
CAPUT XXXVIII. Virium animae definitiones.
Quoniam de viribus animae saepe mentionem feci,
definire eas debeo; quatenus quae de anima dicta vel
dicenda sunt, evidentius intelligi possint. Sensualitas,
sensus, imaginatio tam corporis quam animae
dici possunt. Sensualitas corporis est quaedam vis
ignea. Sensualitas sive animalitas animae, est inferior
vis ejus, quae secum trahens sensualitatem carnis,
velut famulam et obedientem, sensus et imaginationes
facit, easque in arca memoriae reponit. In
sensu instrumentum est sensualitatis et origo imaginationis.
Ipsa namque vis ignea, quae extrinsecus
formata sensus dicitur, eadem forma usque ad intimum
traducta, imaginatio vocatur. Sensus itaque
parit imaginationem, imaginatio cogitationem, cogitatio
meditationem. Meditatio acuit ingenium, ingenium
rationem: ratio conducit ad intellectum, intellectus
ad intelligentiam, intelligentia per contemplationem
ipsam veritatem admiratur, et per charitatem
in ea delectatur. Sensus est passio animae in corpore
ex qualitalibus extra accidentibus. Imaginatio est
vis animae, quae figuram corporearum rerum absente

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.