PL 40, col. 848

De substantia dilectionis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince · De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne

hunc quasi sine navi laborantem in fluctibus, impetus
aquae decurrentis secum trahit. Qui vero aeterna credens,
transitoria diligit, hic juxta navem naufragium
facit. Qui autem aeterna bona et credit, et diligit, hic
in navi positus, fluctuantis maris undas securus pertransit:
et quia per desiderium fidei navem non
transgreditur, jam quodam modo in fluctibus terrae
stabilitatem imitatur. Primum ergo, si hoc mare magnum
illaesi pertransire volumus, fabricemus navem,
ut fidem integram habeamus; deinde navem fidei inhabitemus
per charitatem, ut et credamus quod diligere
debemus, et diligamus quod credimus: sicque
et lex Dei in corde nostro sit per rectae fidei cognitionem,
et cor nostrum in lege Dei sit per dilectionem.
Sed ut facilius cognoscas quomodo vel unde hanc,
quam dixi, navem vel arcam in corde tuo aedificare
debeas, per quam hujus diluvii naufragio eductus, ad
portum quietis pervenias; duo opera Dei considera,
videlicet opus conditionis, et opus restaurationis.
Opus autem conditionis est creatio coeli et terrae, et
omnium quae in eis continentur, quae sex diebus facta
sunt. Opus vero restaurationis, incarnatio Verbi, et
omnia quae a principio mundi usque ad finem, vel ad
eam praenuntiandam praecesserunt, vel ad ipsam confirmandam
secutura sunt: quae omnia sex aetatibus
fiunt. Sed opera restaurationis magis pertinent ad
fidem catholicam, quae idcirco sancti amplius diligunt,
quia in eis suae salutis remedia agnoscunt. Haec
autem partim per homines, partim per Angelos, partim
per semetipsum operatus est Deus: ut in arca
spirituali prima sit mansio opera hominum, secunda
opera Angelorum, tertia opera Dei, supremus cubitus,
auctor universorum Deus.

vitandum, et illud acquirendum. Audiamus ergo libentius,
inspiciamus diligentius verba Apostoli, quibus
ipse duo ostendit, scilicet quod coelestis gloriae vita
ineffabilis est, et quae sit via quae ducit ad vitam: ait
enim, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se [(I Cor. II, 9)]
.
Ecce per hoc quod dicit Deum praeparasse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.