PL 40, col. 849

De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne

bona diligentibus se, ostendit quia dilectio
via est qua ad illa bona pervenitur. Sed dilectio Dei
sine dilectione proximi haberi non potest, testante
beato Joanne, qui ait: Qui non diligit fratrem suum
quem videt, Deum quem non videt, quomodo diligere
potest? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit
Deum, diligat et proximum suum [(I Joan. IV, 20,
21)]
. Ecce in hac gemina dilectione consistit vera
charitas, de qua Apostolus loquens ait: Excellentiorem
viam vobis adhuc demonstro [(I Cor. XII, 31)]
. Ecce
charitas excellentissima via est quae ducit ad coelestem
patriam, et sine qua illuc nemo pervenire potest.
Sed quis in hac via est? quis novit eam? Qui diligit
Deum et proximum.
Quomodo diligendus est Deus, et quomodo proximus?
Deum debemus diligere plus quam nos, sed
proximum sicut nos. Deum diligimus plus quam
nos, si praecepta ejus voluntati nostrae in omnibus
praeponimus: proximum autem non jubemur diligere
quantum nos; sed sicut nos, id est, velle et optare
omne bonum, quod debemus velle et optare nobis,
et maxime aeternam beatitudinem; et ad illam obtinendam
ei succurrere, et in corporalibus bonis, et in
spiritualibus, prout ratio exigit, et facultas permittit.
Unde Dominus in Evangelio ait, Quaecumque vultis
ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis [(Matth.
VII, 12)]
; et Joannes apostolus ait, Non diligamus
verbo neque lingua, sed opere et veritate [(I Joan. III, 18)]
.
Sed qui sunt proximi, quos debemus sic diligere?
Certe omnes homines, Christiani, Judaei, Pagani,
amici et inimici.
CAPUT II. Quare et qualiter diligendus Deus. Amor Dei excitatur ex intuitu creationis. Creatura rationalis duplex. Ad quid facta.
Cum ergo tota salus nostra
in dilectione consistat, quare et qualiter Dominus
noster a nobis diligendus sit, diligenter considerandum
est. Ad Dei igitur dilectionem in nobis
excitandam, nutriendam et augendam nihil ita valet,
sicut beneficiorum ejus frequens et diligens consideratio.
Tanta enim nobis tribuit, tantaque retribuit,
quod deficit anima nostra, deficit prorsus in consideratione
tantorum beneficiorum ejus. Et licet non possimus
ei tantum et tantas, ut decet, amorem et obsequium
et gratiarum actiones persolvere, tamen quantum
et quantas possumus rependere debemus. Ecce
quare, id est, pro beneficiis suis, quae sua magna
pietate, sua gratuita bonitate, nullis nostris meritis
exigentibus nobis contulit Dominus, a nobis quoque
multum diligendus est. Qualiter autem a nobis diligendus
est Deus, illud ejus mandatum manifestat,
quod nimis mandavit, et nimis custodiri voluit [(Psal.
CXVIII, 4)] . Audi igitur, o homo, illud omnium mandatorum
et maximum et primum mandatum: audi,
inquam, illud diligenter, retine memoriter, meditare
jugiter, et pro viribus tuis imple instanter, assidue et
perseveranter. Hoc autem est illud mandatum, Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, id est, ex toto
intellectu; et ex tota anima tua, id est, ex tota voluntate
tua; et ex tota mente [(Deut. VI, 5, et Matth. XXII, 37)]
,
id est, ex tota memoria: ut omnes cogitationes tuas,
omnemque vitam tuam, et omnem intellectum tuum
in illum conserves. Sed quia parum te forte a Deo
diligi aestimas, illum quoque parum diligere non vereris.
Scrutare ergo et revolve in animo tuo quae tibi
contulit dona et beneficia, quaeve promisit: et te
vehementer illum debere diligere convinceris.
Ut autem amor Dei in te amplius excitetur et crescat,
considera diligenter, a quo, quare, vel ad quid
creatus sit homo, quaeve Deus propter hominem creavit.
Sciendum est ergo rerum creatarum, coelestium
et terrestrium, visibilium et invisibilium causam non
esse nisi bonitatem Creatoris, qui est Deus unus et
verus: cujus est tanta bonitas, quod alios suae beatitudinis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.