PL 40, col. 850

De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne

qua aeternaliter beatus est, velit esse participes,
quam vidit communicari posse, minui omnino
non posse. Illud igitur bonum, quod ipse erat et quo ipse
erat beatus, sola bonitate, non necessitate aliis communi
care voluit: quia summi boni erat prodesse velle, et omnipotentissimi
nocere non posse. Et quia non valet ejus
beatitudinis particeps existere aliquis, nisi per intelligentiam,
quae quanto magis intelligitur, tanto plenius
habetur; fecit Deus rationalem creaturam, quae summum
bonum intelligeret, intelligendo amaret, amando
possideret, et possidendo frueretur: eamque hoc
modo distinxit, ut pars in sui puritate permaneret,
nec corpori uniretur, scilicet angelus; pars corpori
jungeretur, scilicet anima. Distincta est igitur rationalis
creatura in incorpoream et corpoream. Incorporea,
angelus; corporea vero, homo vocatur, ex
anima rationali et carne subsistens. Conditio igitur
rationalis creaturae primam causam habuit, Dei bonitatem.
Creatus est igitur homo vel angelus propter
bonitatem Dei. Nam quia bonus est Deus, sumus; et
in quantum sumus, boni sumus. Ad quid autem creata
est rationalis creatura? Ad laudandum Deum, ad
serviendum ei, ad fruendum eo: in quibus ipsa proficit,
non Deus. Deus enim perfectus et summa bonitate
plenus, nec augeri potest nec minui. Quod ergo
creatura rationalis facta est a Deo, referendum est
ad Creatoris bonitatem, et ad creaturae utilitatem.
Cum igitur quaeritur, quare vel ad quid facta sit rationalis
creatura; respondendum est, Propter Dei
bonitatem, et creaturae utilitatem: utile nempe est ei
servire Deo et frui eo.
CAPUT III. Hominis sunt omnia.
Factus ergo
angelus, sive homo propter Deum dicitur esse, non
quia Deus creator et summe beatus alterutrius indigeret
officio, quia bonorum nostrorum non eget; sed ut
serviret ei et frueretur eo, cui servire regnare est. In
hoc enim proficit serviens, non ille cui servitur.
Et sicut factus est homo propter Deum, id est, ut
ei serviret; sic factus est mundus propter hominem,
scilicet ut ei serviret. Positus est ergo homo in medio,
ut ei serviretur, et ut ipse serviret: ut acciperet
utrumque, et reflueret totum ad bonum hominis, et
quod accepit obsequium, et quod impendit. Ita enim
voluit Deus sibi ab homine serviri, ut ea servitute
non Deus, sed homo juvaretur: sed voluit ut mundus
serviret homini, ut exinde similiter juvaretur
homo. Totum igitur bonum hominis erat, et quod factum
est propter ipsum, et propter quod factus est
ipse. Omnia enim, ait Apostolus, nostra sunt [(I Cor.
III, 22)]
; superiora scilicet, aequalia et inferiora. Superiora
quidem nostra sunt ad perfruendum, ut Deus
creator Trinitas. Aequalia nostra sunt ad convivendum,
scilicet Angeli, qui etsi modo sunt superiores
nobis, in futuro erunt aequales [(Matth. XXII, 30)] . Et
inferiora nostra sunt, quae ad usum nobis sunt, sicut
res dominorum dicuntur esse famulorum, non dominio,
sed quia sunt ad usum eorum. Ipsique Angeli
in quibusdam Scripturae locis nobis servire dicuntur,
dum propter nos in ministerium mittuntur: unde
Apostolus ait, Quoniam omnes administratorii spiritus
sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem
capiunt salutis [(Hebr. I, 14)]
. Neque id incredibile
cuiquam videatur; quandoquidem et ipse Creator et
Rex Angelorum venit, non ministrari, sed ministrare,
et dare animam suam pro multis [(Matth. XX, 28)] .
Dicuntur enim Angeli orationes et vota nostra offerre
Deo: non quia Deum doceant, qui omnia antequam
fiant, sicut et postea facta sunt novit; sed quia ejus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.