PL 40, col. 851

De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne

voluntatem super his consulunt, et quod Deo jubente
completum esse cognoverint, hoc nobis evidenter vel
latenter reportent. Unde angelus hominibus ait: Cum orastis, orationem vestram obtuli Deo
[(Tob. XII, 12)]
.
Similiter et nos cum oramus, non Deum docemus,
quasi nesciat quid velimus, et quo indigeamus: sed
necesse habet rationalis creatura temporales causas
ad aeternam veritatem referre, sive petendo quid erga
se fiat, sive consulendo quid faciat. De excelso
igitur coelorum habitaculo ad consolandos, ad visitandos
et ad adjuvandos nos attrahit supereminens
charitas Angelos, propter Deum, propter nos, propter
se ipsos. Propter Deum utique, cujus tanta erga nos
pietatis viscera ipsi quoque, ut dignum est, imitantur:
propter nos, quibus nimirum propter propriam similitudinem
miserantur: propter se ipsos, quorum ordines
instaurandos ex nobis toto desiderio praestolantur.
CAPUT IV. Animae dignitas. Ex Dei in eam amore dignoscitur. Cui ex Dei dono cuncta famulantur. Creata quomodo diligenda, quomodo Creator.
Primum
ergo necesse est ut quisque se ipsum consideret, et
cum cognoverit dignitatem suam, ne injuriam faciat
Creatori suo, abjectiora se non amet. Nam et ea quae
per se considerata pulchra sunt, pulchrioribus comparata
vilescunt; et sicut ineptum est deformia pulchris
conjungere, sic omnino indecens est ea quae
non habent nisi infimam quamdam et imaginariam
pulchritudinem pulcherrimis coaequare. Tuam ergo,
anima, attende pulchritudinem; et intellige qualem
pulchritudinem debeas diligere. Quod si forte interna
visio tua per negligentiam tuam obscurata est, et temetipsam,
ut decet et expedit, contemplari non sufficis;
cur saltem quod de te existimare debeas, ex
judicio alieno non perpendis? Sponsum habes; sed
nescis. Pulcherrimus est omnium; et faciem ejus non
vidisti. Ille te vidit: quia nisi te vidisset, non te diligeret.
Noluit adhuc se ipsum praesentare tibi; sed
munera misit, arrham dedit, pignus amoris, signum
dilectionis. Si cognoscere illum posses, si speciem ejus
videres, non amplius de tua pulchritudine ambigeres:
scires enim quod tam pulcher, tam formosus, tam
elegans, tam unicus in tuo aspectu captus non esset,
si non eum singularis decor et ultra caeteros admirandus
traheret. Quid igitur ages? Nunc videre illum non
potes, quia absens est: et ideo non times nec erubescis
illi injuriam facere, quia singularem ejus amorem
contemnis, teque alienae libidini turpiter et impudice
prostituis. Noli sic facere. Si adhuc scire non
potes qualis ille sit qui te diligit, considera saltem
arrham quam dedit tibi: fortassis in ipso munere ejus
quod penes te est, poteris agnoscere quo affectu illum
diligere, quo studio et diligentia te illi debeas
conservare. Insignis est arrha ejus, nobile donum:
quia nec magnum decuit ut parva daret, nec pro parvo
magna sapiens dedisset. Magnum ergo est quod tibi
dedit; sed majus est quod in te diligit. Magnum est
ergo quod tibi dedit.
Quid tibi dedit, o anima, sponsus tuus? Respice
universum mundum istum, et considera si in eo aliquid
sit quod tibi non serviat. Omnis natura ad hunc
finem cursum suum dirigit, ut obsequiis tuis famuletur,
et utilitati deserviat, tuisque oblectamentis pariter
et necessitatibus secundum affluentiam indeficientem
occurrat: hoc coelum, hoc terra, hoc aer, hoc
maria cum eis quae in ipsis sunt universis, explere
non cessant; hoc circuitus temporum annuis innovationibus
et redivivis partubus antiqua innovans, dilapsa
reformans, consumpta instaurans pastu perpetuo
subministrat. Quis ergo, putas, hoc instituit? Quis
istud naturae praecepit, ut sic uno consensu tibi serviat?
Beneficium accipis, et auctorem ejus non agnoscis;
donum in manifesto est, largitor occultus; et
tamen ipsa ratio tua te dubitare non sinit, hoc tuum
non esse debitum, sed beneficium alienum. Quicumque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.