PL 40, col. 852

De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne

ergo ille est, multum nobis contulit: et qui tantum
dare voluit, multum dilexit. Tantum ergo diligens,
et tam diligendus dono suo demonstratur. Et
quam stultum est amorem tam potentis non ultro
concupiscere! quam impium, quam perversum est tam
diligentem non amare!
Si autem ista diligis, ut subjecta dilige, ut famulantia
dilige, ut arrham sponsi, ut munera amici, et
beneficia domini: sic tamen, ut memineris semper
quid illi debeas; nec ista propter se, sed ista pro illo,
nec ista cum illo, sed ista propter illum, et per ista
illum, et supra ista illum diligas.
CAPUT V. Beneficia Dei recensentur.
Cave, o anima,
ne, quod absit, meretrix dicaris; si munera dantis
plus quam amantis affectum diligis. Majorem charitati
ejus injuriam facis, si et dona illius accipis, et tamen
vicissitudinem dilectionis non impendis. Aut dona illius,
si potes, respue; vel si dona illius respuere non
potes, vicissitudinem dilectionis repende. Dilige illum
propter se, dilige te propter illum: dilige illum, ut
fruaris illo, dilige te, ut diligaris ab illo. Dilige in
donis illius quae data sunt ab illo. Illum tibi, et te illi
dilige. Haec pura et casta dilectio est, nihil habens
sordidum, nihil amarum, nihil transitorium.
Considera ergo, o anima mea, quae communia cum
omnibus, quae specialia cum aliquibus, quae singularia
sola acceperis. In omnibus his te dilexit, quae vel
communiter tecum omnibus, vel specialiter cum quibusdam,
vel singulariter tibi soli tribuit. Cum iis rursum
omnibus te dilexit, quibus te participatione doni
sui sociavit. Prae omnibus iis te dilexit, quibus te singularis
dono gratiae praetulit. In omni creatura dilecta
es, cum omnibus bonis dilecta es, prae omnibus
malis dilecta es: et ne parum hoc tibi videatur, quod
prae omnibus malis dilecta es; quanti boni sunt qui
minus te acceperunt?
CAPUT VI. Beneficium creationis. Beneficium reparationis. Hominis valor.
Primum cogita, o anima,
quod aliquando non fueris, et ut esse inciperes, hoc
Dei dono acceperis. Donum ergo ejus erat ut fieres.
Sed numquid ei aliquid dederas priusquam fieres,
quod tibi hoc ab eo redderetur ut fieres? Nihil prorsus,
nil tu dederas, nil tu dedisse poteras priusquam
fieres. Qui utique si nil amplius dedisset, pro eo ipso
tamen semper a nobis laudandus et diligendus esset.
Nunc autem amplius dedit, quia dedit non solum esse,
sed et pulchrum esse, et formosum esse. Sed nec hic
terminari potuit munificentia largitoris optimi: adhuc
aliquid plus dedit, et magis nos ad similitudinem
suam traxit. Voluit ad se trahere per similitudinem,
quos ad se trahebat per dilectionem. Dedit ergo nobis
esse, et pulchros esse, dedit et vivere: ut praecellamus
his quae non sunt per essentiam, et his quae inordinata
sunt, aut incompleta aut incomposita per formam,
aut inanimata per vitam. Magno debito obligata
es, anima mea. Multum accepisti, et nihil a te habuisti;
et pro omnibus his non habes quid retribuas,
nisi tantum ut diligas. Nam quod per dilectionem datum
est, nec melius nec decentius quam per dilectionem
rependi potest; accepisti autem hoc per dilectionem.
Jam nunc tibi narrare incipiam quantum iste sponsus
tuus, qui tam excellens apparuit cum te conderet,
humiliari dignatus est cum te repararet. Illic tam
sublimis, hic tam humilis: non tamen hic, quam illic,
minus amabilis; quia nec hic quam illic minus
admirabilis. Illic potenter magna tibi contulit, hic
misericorditer pro te dira sustinuit. Ut enim relevaret
te illuc unde cecideras, ipse descendere dignatus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.