PL 40, col. 854
De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne
Hoc etiam ad dilectionem pertinere
scias, quod habes unde te ornare possis: quod
utique ex te non haberes, nisi ab illo reciperes. Ab
illo autem accepisti, ut vestimenta bonorum operum
indui, et fructu eleemosynarum cum jejuniis et orationibus,
cum sacris vigiliis aliisque operibus pietatis,
quasi quodam vario ornatu possis ornari vel decorari:
et quidquid ad sanitatem, quidquid ad refectionem,
quidquid ad speciem reparandam, quidquid ad decorem
augendum valere dignoscitur, copiose tribuit.
Vide quam copiosa dispensatione tibi ubique occurritur.
Non habuisti, et datum est tibi; perdidisti, et
restauratum est tibi: nunquam derelinqueris, ut scias
quantum ille te diligat a quo amaris. Non vult perdere;
et ideo tanta patientia te exspectat: et concedit pie
toties negligenter amissa iterum atque iterum si volueris
reparare. O quot jam perierunt, qui ista tecum
receperunt, sed amissa iterum tecum accipere non
meruerunt! Plus omnibus illis dilecta es, quia tibi
tam benigne amissum redditur, quod illis perditum
tam districte negatur. Nunquam tibi gratia bene operandi
ipso largiente negata est. Si magna opera facis,
misericorditer sublimaris: si non facis magna opera,
salubriter humiliaris. Melius enim novit ille quid tibi
expediat, quam tu; et ob hoc si vis de eo bene sentire,
totum quod ab illo tibi fit, bene fieri intellige.
Talis est enim amor Dei in nobis, nec quidquam
omnino humana infirmitas tolerat, quod ipse quantum
in sua bonitate est, ad bonum nostrum non disponat.
Forte gratiam virtutum non habes: sed dum vitiorum
impulsu concuteris, melius in humilitate solidaris.
Suavius enim redolet Deo humilitas infirma, quam
virtus elata. Nihil omnino dispositioni divinae praejudicare
audeas: sed semper cum timore et reverentia
ora Deum, ut quemadmodum ipse novit, tibi subveniat:
si qua adhuc tamen in te mala remanserint, pie
diluat; si qua inchoata sunt bona, benigne perficiat,
et ea te, qua voluerit, ad se via perducat.
CAPUT IX. De illustratione aliis beneficiis.
O anima,
quid faciemus Domino Deo, a quo tot bona
accepimus? Neque enim contentus fuit eadem, quae
caeteris, nobis bona tribuere; sed in malis quoque
nostris ejus singularem dilectionem cognoscimus, ut
eum tam de bonis quam de malis nostris omnibus
singulariter diligamus. Tu dedisti mihi, Domine, ut te
agnoscam, et prae caeteris multis de tuis secretis revelata
intelligam. Alios coaetaneos meos in tenebris
ignorantiae dereliquisti, et mihi prae illis sapientiae
tuae lumen infudisti. Tu dedisti mihi sensum capacem,
intellectum facilem, memoriam tenacem, efficaciam
in opere, gratiam in conversatione, provectum in
studiis, effectum in coeptis, solamen in adversis,
cautelam in prosperis: et quocumque vertebam me,
ubique gratia et misericordia tua praecessit. Et saepe
mihi cum consumptus videbar, subito liberasti me;
quando errabam, reduxisti me; quando ignorabam,
docuisti me; quando peccavi, corripuisti me; quando
tristabar, consolatus es me; quando cecidi, erexisti
me; quando steti, tenuisti me. Tu dedisti mihi verius
cognoscere te, purius diligere te, sincerius credere
in te, ardentius sequi te. O Domine Deus meus, dulcedo
vitae meae, lumen oculorum meorum, quid retribuam
tibi, pro omnibus quae retribuisti mihi? Vis ut
diligam te. Et quomodo diligam te? quantum diligam
te? quis sum ego, ut diligam te? Et tamen diligam
te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum, refugium
meum et liberator meus, Deus meus, adjutor
meus, protector meus, cornu salutis meae, et susceptor
meus. Et quantum adhuc dicam? Tu es, Domine, Deus
meus.
CAPUT X. De Dei circa nos sollicitudine. Praesentia ejus quid in auctore efficiat.
Multa et innumerabilia