PL 40, col. 855
De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne
bona fecisti mihi, Domine Deus meus, de quibus
mihi dulce erit semper cogitare, semper loqui, semper
gratias agere, ut te laudem et amem pro omnibus beneficiis
tuis. Ecce habes, anima mea, arrham tuam;
et in arrha tua cognoscis sponsum tuum. Serva ergo
te illi intactam, serva impollutam, serva incontaminatam,
serva integram. Si olim meretrix fuisti, jam
virgo facta es: quemadmodum amor illius consuevit
corruptis integritatem reddere, et integris castitatem
servare. Semper cogita quantam tecum misericordiam
fecit: et in hoc perpende quantum ab ipso diligeris,
quod ejus beneficium nunquam tibi defuisse
cognoscis. Sic certe mihi videtur, cum ejus miserationes
circa me attendo, quod, si fas est dicere, nihil
aliud agat Deus, nisi ut meae saluti provideat: et ita
totum ad custodiam mei occupatum video, quasi
omnium oblitus sit, et mihi soli vacare velit. Semper
praesentem mihi se exhibet Deus, semper paratum
se offert: quocumque me vertero, me non
deserit; ubicumque fuero, non recedit; quidquid
egero, pariter assistit, et quod tandem cunctis actionibus
meis perpetuus inspector, et quantum ad bonitatem
suam pertinet, quasi individuus cooperator
assistat, ipso operis sui effectu patenter ostendit. Ex
quo constat quod licet facies ejus a nobis adhuc videri
non possit, nunquam tamen possit ejus praesentia
evitari. Sed quid est illud dulce, quod in ejus
recordatione me tangere solet, et tam vehementer
atque suaviter afficere: ut jam tota quodam modo a
memetipso abalienari, et nescio quo, abstrahi incipiam?
Subito tota innovor et tota immutor, et bene
mihi esse incipit ultra quam dicere sufficiam. Exhilaratur
conscientia, in oblivionem venit omnis praeteritorum
dolorum miseria, exsultat animus, clarescit
intellectus, cor illuminatur, desideria jucundantur.
Jamque alibi, nescio ubi, me esse video, et quasi
quiddam amplexibus amoris intus teneo, et nescio
quid illud sit: et tamen illud retinere semper et nunquam
perdere toto nisu laboro. Luctatur quodam
modo delectabiliter anima ne recedat ab eo quod
semper amplecti desiderat: et quasi in illo omnium
desideriorum finem invenerit, summe et ineffabiliter
exsultat, nihil amplius quaerens, nihil ultra appetens,
semper sic esse volens. Numquid ille est dilectus?
Vere ille est Dominus meus qui visitat me: sed venit
invisibilis, venit occultus, venit incomprehensibilis.
Venit ut tangat me, non ut videatur a me; venit ut
admoneat me, non ut comprehendatur a me; venit ut
non totum infundat se, sed ut gustandum praebeat se;
non ut impleat desiderium, non ut plenitudinem
exhibeat suae perfectae satietatis. Et hoc est quod
maxime pertinet ad arrham desponsationis ejus: quod
ille qui in futuro se tibi videndum et perpetuo possidendum
dabit, nunc aliquo modo ut quam dulcis sit
agnoscas, se tibi ad gustandum praebet.
CAPUT XI. De munere vitae in ortu servatae. De indultis sensibilibus oblectationibus. De aliis praerogativis.
Multum igitur Deus tuus diligendus est tibi,
cui tanta beneficia contulit. Ut autem amoris ejus
flamma amplius accendaris: considera diligenter, o
anima, si praeter illa quae supra dicta sunt, aliqua tibi
contulerit beneficia. Cum ergo quae hic memorata
sunt bona tibi vides collata, multum ei a quo tibi haec
collata sunt debes gratiosus et devotus existere, et
gratias agens dicere: Valde mihi diligendus est Deus
meus, qui bene utens malo parentum meorum, creavit
me de carne illorum, et inspiravit in me spiraculum
vitae; discernens me ab illis qui vel abortivi projecti
sunt ab utero, vel intra materna viscera suffocati,
poenae videntur concepti, non vitae. Accepi ergo ut
sim, accepi ut homo sim, accepi intellectum, quo
intersit inter me et pecus. Accepi corporis formam,
accepi in corpore distinctionem sensuum; oculos