PL 40, col. 869
Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne
bono, per quod facta sunt omnia bona valde. Separari
autem a Verbo, per quod omnia facta sunt, nihil
aliud est quam deficere, et a facto transire in defectum:
quia sine ipso est nihil. Quoties ergo a bono devias,
a Verbo te separas, quia ipsum est bonum; et
ideo nihil efficeris, quia sine Verbo es, sine quo factum
est nihil.
Nunc, Domine, illuminasti me, ut viderem te: vidi
te, et cognovi me, quia toties nihil factus sum, quoties
a te separatus sum; quia bonum quod tu es, oblitus
sum, et ideo malus effectus sum. Vae mihi misero!
ut quid hoc non cognoscebam, quia te deserens nihil
fiebam? Sed quid hoc quaero? Si nihil eram, quomodo
cognoscere volebam? Scimus quia nihil nihil est;
et quod nihil est, non est; et quod non est, bonum
non est, quia nihil est. Si ergo nihil fui, cum sine te
fui, quasi nihil fui, et velut idolum quod nihil est:
quod quidem aures habet, et non audit; nares habet,
et non odorat; oculos habet, et non videt; os habet,
et non loquitur; manus habet, et non palpat; pedes
habet, et non ambulat; et omnia lineamenta membrorum
sine sensu eorum.
CAPUT VI. Peccatoris miseria. Sine Verbo nihil est, nihil conservatur.
Cum igitur fui sine te, non fui;
quia nihil fui. Et ideo caecus eram, surdus et insensibilis;
quia nec bonum discernebam, nec malum fugiebam,
nec dolorem vulnerum meorum sentiebam,
nec tenebras meas videbam; quia eram sine te vera
luce, quae illuminas omnem hominem venientem in
hunc mundum [(Joan. I, 9)] . Vae mihi! vulneraverunt
me, et non dolui; traxerunt me, et non sensi: quia
nihil eram, quia sine vita eram, quae est Verbum per
quod facta sunt omnia. Ideo, Domine lux mea, inimici
mei de me fecerunt quaecumque voluerunt, percusserunt,
nudaverunt, polluerunt, corruperunt, vulneraverunt
et occiderunt me: quia recessi a te, et factus
sum nihil sine te. Heu, Domine, vita mea qui fecisti
me, lux mea qui direxisti me. Defensor vitae meae,
miserere mei et resuscita me. Domine Deus meus,
spes mea, virtus mea, fortitudo mea, consolatio mea
in die tribulationis meae, respice inimicos meos, et
eripe me: fugiant a facie tua qui oderunt te, et ego
vivam in te per te. Ipsi enim, Domine, consideraverunt
me, et videntes me sine te, despexerunt me. Diviserunt
sibi vestimenta virtutum quibus ornaveras
me [(Psal. XXI, 18, 19)] , fecerunt sibi viam per me,
sub pedibus suis conculcaverunt me: faecibus peccatorum
polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt
me desolatum et moerore confectum. Ibam post eos
caecus et nudus, et illaqueatus funibus peccatorum.
Trahebant me post se in circuitu de vitio in vitium,
et de luto in lutum: et ibam absque fortitudine ante
faciem subsequentis. Servus eram, servitutem amabam.
Caecus eram, caecitatem desiderabam. Vinctus
eram, vincula non horrebam. Amarum dulce, et dulce
amarum credebam. Miser eram, non cognoscebam;
et hoc quia sine te Verbo eram, sine quo factum est
nihil, per quod omnia conservantur, sine quo omnia
annihilantur. Sicut enim omnia per ipsum facta sunt,
et sine ipso factum est nihil; sic per ipsum omnia
conservantur quaecumque sunt, sive in coelo, sive in
terra, sive in mari, et in omnibus abyssis. Nec pars
parti in lapide adhaeret, nec in aliquo creatorum: nisi
quia per Verbum conservantur, per quod omnia facta
sunt. Adhaeream ergo tibi, Verbum, ut conserves me;
quia ubi a te recessi, perii in me: nisi quia tu qui
feceras, refecisti me. Ego peccavi, tu me visitasti;
ego cecidi, tu me erexisti; ego ignoravi, tu me docuisti;
ego non vidi, tu me illuminasti.
CAPUT VII. Amor Dei beneficiorum intuitu excitatur. Creationis beneficium. Homo quatenus angelis inferior.
Miser ego, Deus meus, quantum teneor diligere te,