PL 40, col. 870
Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne
ostende mihi; quantum debeo laudare te, demonstra
mihi; quantum debeo placere tibi, innotesce mihi. Intona,
Domine, voce grandi et forti in interiorem aurem
cordis mei: doce me et salva me, et collaudabo
te; qui creasti me, cum nihil essem; qui illuminasti
me, cum in tenebris essem; qui resuscitasti me, cum
mortuus essem; qui pavisti me a juventute mea omnibus
bonis tuis. Hunc inutilem vermem, foetentem
peccatis, nutris omnibus optimis donis tuis. Aperi
mihi, o clavis David, qui aperis, et nemo claudit
illi cui tu aperis; claudis, et nemo aperit illi cui tu
claudis: aperi mihi ostium luminis tui, ut ingrediar,
et videam, et cognoscam, et confitear tibi in toto
corde meo, quia misericordia tua magna est super
me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
Domine Deus meus, quam admirabile, quam laudabile
est nomen tuum in universa terra! Et quid est
homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam
visitas eum [(Psal. VIII, 2, 5)] ? Domine spes
sanctorum, et turris fortitudinis eorum; vita animae
meae, per quam vivo, sine qua morior; lumen oculorum
meorum, per quod video, sine quo orbor;
gaudium cordis mei, et laetitia spiritus mei, diligam
te toto corde meo, tota anima mea, totis medullis et
visceribus meis, quia tu prior dilexisti me [(I Joan. IV,
10)] . Et unde hoc mihi, o creator coeli et terrae et
abyssi, qui bonorum meorum non indiges; unde hoc
mihi, quia dilexisti me? O sapientia quae aperis os
mutorum, o Verbum per quod facta sunt omnia, aperi
os meum, da mihi vocem laudis, ut enarrem omnia
beneficia tua, quae mihi, Domine, a principio contulisti.
Ecce enim sum, quia tu creasti me: et quod
me creares, et in numero creaturarum tuarum numerares,
ab aeterno tu praeordinasti. Antequam quidquam
faceres a principio, antequam extenderes coelos;
necdum erant abyssi, adhuc terram non feceras, nec
montes fundaveras, necdum fontes eruperant [(Prov.
VIII, 22-27)] , antequam haec omnia quae fecisti, per
Verbum faceres, me creaturam tuam fore, certissima
veritatis tuae providentia praevidisti, et esse me creaturam
tuam voluisti. Et hoc unde mihi, Domine benignissime,
Deus altissime, pater misericordissime,
creator potentissime et semper mitissime? Quae mea
merita, quae mea gratia, ut complaceret ante conspectum
tuae magnificae majestatis creare me? Non
eram, et creasti me; nihil fueram, et de nihilo me
aliquid esse fecisti? Quale autem aliquid? Non stellam,
non ignem, non avem vel piscem, non serpentem
vel aliquid ex brutis animalibus, non lapidem vel
lignum; non ex eorum genere; quae tantum habent
esse; vel ex eorum, quae tantum esse possunt et
crescere; non ex eorum genere, quae tantum esse et
crescere et sentire possunt: sed super omnia haec
voluisti me esse ex his quae habent esse, quia sum;
et ex his quae habent esse et crescere, quia sum et
cresco; et ex his quae habent esse, crescere et sentire,
quia sum, cresco et sentio.
CAPUT VIII. Quando aequalis. Quatenus creatura dignissima. Quale beneficium posse filium Dei fieri. Haec nobis capacitas ex mera gratia.
Et paulo minus
me parem creasti Angelis, quia rationem te cognoscendi
cum ipsis a te communem accepi. Sed paulo
minus utique dixi; nam illi tuam felicem notitiam
jam habent per speciem, ego vero per spem; illi facie
ad faciem, ego per speculum in aenigmate; illi
plene, ego autem ex parte. Sed cum venerit quod
perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, quando
jam revelata facie tuam faciem videbimus. Quid jam
prohibebit nos non esse minores paulo minus ab Angelis,
quos tu, Domine, corona spei, quae ornata
est gloria, gloria et honore coronaveris; quos tu nimis
quasi amicos tuos honorificaveris, imo per omnia
pares et aequales Angelis feceris? Nempe et hoc
veritas tua dicit: aequales enim sunt Angelis, et filii
Dei sunt [(Luc. XX, 36)] . Quidni filii Dei sunt, si pares
erunt Angelis? Vere quidem erunt filii Dei, quia filius