PL 40, col. 871

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

hominis factus est Filius Dei. Hoc itaque consideranti
mihi fiducia est dicere, Non homo minor
paulo minus est ab Angelis, non utique tantum aequalis
Angelis; sed superior Angelis: quia homo Deus,
et Deus homo, non angelus. Et dicam propter hoc
hominem esse creaturam dignissimam quia Verbum
quod erat in principio Deus apud Deum; Verbum
per quod Deus dixit, Fiat lux, et facta est lux [(Gen.
I, 3)]
, angelica scilicet natura, Verbum per quod Deus
creavit omnia in principio, idem Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus [(Joan.
I, 1, 14)]
. Ecce gloria per quam glorior, quando sanum
glorior. Ecce gaudium per quod gaudeo, quando
sanum gaudeo, Domine Deus meus, vita et gloria
tota animae meae.
Confiteor ergo, Domine Deus meus, cum me
creasti rationis capacem, Angelis quodam modo parem
creasti: quia perfici possum per Verbum tuum,
ut veniam ad aequalitatem Angelorum, ut habeam
adoptionem filiorum per unigenitum Verbum tuum,
Domine, per Filium tuum dilectum, in quo tibi bene
complacuit, per virum cohaerentem et consubstantialem
tibi et coaeternum Jesum Christum, unicum
Dominum et redemptorem nostrum, illuminatorem
et consolatorem nostrum, advocatum nostrum apud
te, et lumen oculorum nostrorum, qui est vita et
salvator noster, et spes unica nostra; qui nos dilexit
magis quam se, per quem habemus fiduciam repositam
et firmam spem apud te, et accessum veniendi
ad te; quoniam dedit potestatem filios Dei fieri his qui
credunt in nomine ejus [(Ibid., 12)]
. Laudem tribuam
nomini tuo, Domine, qui me ad imaginem et similitudinem
tuam creando [(Gen. I, 27)] , tantae gloriae fecisti
me fore susceptibilem, ut possim filius Dei fieri.
Hoc utique non possunt arbores, non possunt lapides,
non generaliter omnia quae moventur, vel crescunt
in aere, vel in mari, vel in terra: quia non
dedit eis potestatem Verbum tuum filios Dei fieri,
quia rationem non habent; nam et haec potestas in
ratione consistit, per quam cognoscimus Deum. Dedit
autem hanc hominibus, quos creavit rationabiles
ad imaginem et similitudinem suam. Et ego utique,
Domine, per tuam gratiam, homo sum: et filius tuus
esse possum per gratiam, quod illi non possunt.
Unde hoc mihi, Domine, veritas summa, veraque
summitas, et principium omnium creaturarum; unde
hoc mihi, Domine, ut possim filius tuus fieri, quod
illi non possunt? Tu enim manens in aeternum omnia
creasti simul. Simul creasti homines et jumenta,
lapides et virentia terrae. Non praecesserunt merita,
nulla eorum antecessit gratia: quia omnia tua tantum
bonitate creasti, et pares omnes creaturae fuere
in meritis, quia omnium nulla fuere merita. Et unde
ergo magis tua bonitas in hac tua creatura, quam
fecisti rationalem, quam in omnibus aliis quae sunt
sine ratione, apparuit? Quare non ego sicut omnes
illae, aut cur non omnes illae sicut ego, aut ego solus
sicut et illae? Quae mea merita, quae mea gratia, ut
me filium Dei posse fieri susceptibilem creares,
quod illis omnibus denegares? Absit, Domine, ut
hoc sentiam. Tua tantum gratia, tua tantum bonitas
hoc fecit, ut essem particeps dulcedinis ejus. Illa igitur
gratia qua me de nihilo creasti, illam, quaeso,
Domine, da mihi gratiam, ut tibi de hoc referam gratias.
CAPUT IX. De omnipotentia Dei. Cur nos non lapis, arbor, etc., facti.
Omnipotens manus tua semper
una et eadem, creavit in coelo Angelos, in terra
vermiculos: non superior in illis, non inferior in istis.
Sicut enim nulla manus Angelum, ita nulla posset
creare vermiculum: sicut nulla coelum, ita nulla
posset creare minimum arboris folium: sicut nulla
corpus, ita nulla unum capillum album posset facere
aut nigrum; sed omnipotens manus tua, cui omnia
pari modo sunt possibilia. Nec enim possibilius est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.