PL 40, col. 872

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

ei creare vermiculum, quam angelum; nec impossibilius
extendere coelum, quam folium; nec levius
formare capillum, quam corpus; nec difficilius fundare
terram super aquas, quam aquas fundare super
terram: sed omnia quaecumque voluit fecit, in coelo
et in terra, in mari et in omnibus abyssis, et me
inter omnia, sicut voluit, potuit et scivit. Potuit
quidem manus tua, Domine, me lapidem, vel avem,
vel serpentem vel belluam aliquam creare, et scivit:
sed noluit propter suam bonitatem. Quare ego non
lapis, vel arbor, vel aliqua bellua? Quia sic ordinavit
bonitas tua. Et ut hoc ordinaret, non praecesserunt merita
mea.
CAPUT X. Homo insufficiens ad laudandum Deum. Quis Deum laudet. Laus hominis vera. Rursum de insufficientia ad laudem Dei. Unde suppleatur.
Unde hoc mihi, Domine? unde mihi laudes ad laudandum
te? Sicut fecisti me sine me, sicut placuit ante te;
ita laus tibi est sine me, sicut complacet ante te.
Laus tua, Domine, tu ipse es. Laudent te opera tua
secundum multitudinem magnitudinis tuae. Laus tua,
Domine, incomprehensibilis est; corde non comprehenditur,
ore non mensuratur, aure non percipitur:
quia ista transeunt, et laus tua manet in aeternum.
Cogitatio incipit, cogitatio finitur; vox sonat et transit;
auris audit, et auditus desinit; laus vero tua
in aeternum stat. Quis ergo est qui te laudet? Quis
homo annuntiet laudem tuam? Laus tua perpetua est,
transitoria non est. Hic te laudat, qui te ipsum laudem
tuam credit. Hic te laudat, qui se ipsum noscit
in tuam laudem non posse pertingere. Laus perpetua,
quae nunquam transis, in te est laus nostra, in te
laudabitur anima mea. Non nos laudamus te: sed tu
te, et per te, et in te; et nobis etiam laus est in te.
Tunc veram habemus laudem, quando a te habemus
laudem, quando lux approbat lucem; quia tu vera
laus veram tribuis laudem. Quoties ab alio quam a te
quaerimus laudem, toties tuam amittimus laudem:
quia illa transitoria est, sed tua aeterna. Si transitoriam
quaerimus, aeternam amittimus. Si aeternam volumus,
transitoriam non amemus. Laus aeterna, Domine
Deus meus, a quo omnis laus, sine quo nulla
est laus, non valeo laudare te sine te: habeam te,
laudabo te. Quis enim ego sum, Domine, per me qui
laudem te? Pulvis et cinis ego sum, canis mortuus et
fetens ego sum, vermis et putredo ego sum. Quis ego
sum, ut laudem te, Domine Deus, fortissime spirituum
universae carnis, qui habitas aeternitatem?
Numquid tenebrae laudabunt lucem, aut mors vitam?
Tu lux, ego tenebrae; tu vita, ego mors. Numquid
vanitas veritatem laudabit? Tu es veritas, ego homo
vanitati similis factus. Quid ergo, Domine, laudabit
te? Numquid miseria mea laudabit te? Numquid fetor
laudabit odorem? Numquid mortalitas hominis, quae
hodie est et cras tollitur, laudabit te? Numquid laudabit
te putredo, et filius hominis vermis? Numquid
laudabit te, Domine, qui in peccatis genitus est et
natus? Laudet te, Domine Deus meus, omnipotens
potentia tua, incircumscriptibilis sapientia tua, ineffabilis
bonitas tua. Laudet te supereminens clementia
tua, superabundans misericordia tua, sempiterna
quoque virtus et divinitas tua. Laudet te omnipotentissima
fortitudo tua, summa quoque benignitas et
charitas tua, propter quam creasti nos, Domine Deus
vita animae meae.
CAPUT XI. Spes salutis nititur bonitate quae creavit.
Ego autem creatura tua, sub umbra alarum
tuarum sperabo in bonitate tua, qua creasti me. Adjuva
creaturam tuam, quam creavit benignitas tua: non
pereat in malitia mea, quod operata est bonitas tua;
non pereat in miseria mea, quod fecit summa clementia
tua. Quae est enim utilitas in creatione tua,
si descendam in corruptionem meam? Numquid enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.