PL 40, col. 873

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

vane constituisti omnes filios hominum? Creasti me,
Domine, rege quod creasti. Opera manuum tuarum
ne despicias, Deus. Me fecisti de nihilo; si me non
regis, Domine, iterum revertar ad nihilum. Sicut enim,
Domine, non eram, et de nihilo aliquid me fecisti;
sic si me non regis, adhuc in nihilum redigar in me.
Adjuva me, Domine vita mea, ne peream in malitia
mea. Si non creares me, Domine, non essem: quia
creasti me, jam sum; si non regis, jam non sum. Non
mea merita, non mea gratia, te coegerunt ut creares
me, sed benignissima bonitas tua et clementia. Illa
charitas, Domine Deus meus, quae te ad creationem
coegit, ipsa, quaeso, et modo cogat te ad regendum.
Quid enim prodest quod compulit charitas tua, si peream
in miseria mea, et non me regat dextera tua?
Haec te cogat, Domine Deus meus, clementia ad salvandum,
quod creatum est, quae te compulit creare,
quando creatum non est. Ipsa te vincat charitas ad salvandum
quae te vicit ad creandum; quia nec nunc
minor est, quia ipsa charitas tu ipse es, qui semper
idem es. Non est abbreviata manus tua, ut salvare nequeat;
neque aggravata est auris tua, ut non audiat [(Isai. LIX, 1)] ;
sed peccata mea diviserunt inter me et
te, inter tenebras et lucem, inter imaginem mortis et
vitam, inter vanitatem et veritatem, inter lunaticam
hanc vitam meam et sempiternam tuam.
CAPUT XII. Contra concupiscentiarum laqueos oratio. Hos laqueos quis effugiat.
Hae sunt umbrae,
quibus operior in hac abysso caliginosa carceris hujus,
in quo prostratus jaceo donec aspiret dies, et inclinentur
umbrae, fiatque vox in firmamento virtutis
tuae, vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia:
dicatque, Fiat lux, et effugentur tenebrae, et
appareat arida, germinetque terra herbam virentem
et facientem semen et fructum bonum justitiae regni
tui. Domine Pater et Deus, vita per quam omnia vivunt,
et sine qua omnia mortua computantur, ne derelinquas
me in cogitatu maligno, et extollentiam oculorum
meorum ne dederis mihi. Aufer a me concupiscentias,
et animo irreverenti et infrunito ne tradas
me [(Eccli. XXIII, 4-6)] : sed posside cor meum, ut te
cogitet semper. Illumina oculos meos, ut te videant,
et non extollantur ante te, gloria sempiterna: sed
humiliter sentiant, non in mirabilibus super se; et
quae a dextris sunt videant, non quae a sinistris abs te.
Et palpebrae meae praecedant gressus meos: nam et
palpebrae tuae interrogant filios hominum [(Psal. X, 6)] .
Allide concupiscentiam meam dulcedine tua, quam
abscondisti timentibus te, ut concupiscam concupiscere
te concupiscentiis sempiternis: ne vanis illectus
et deceptus interior gustus ponat amarum dulce, et
dulce amarum, tenebras lucem, et lucem tenebras in
medio tot decipularum passim ab inimico super faciem
viae hujus ad capiendas animas paratarum, quibus
plenus est totus mundus, ut is qui vidit, sub silentio
non transivit, inquiens: Quidquid enim est in
mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia
oculorum, aut superbia vitae [(I Joan. II, 16)]
. Ecce,
Domine Deus meus, mundus totus plenus est concupiscentiarum
laqueis, quos paraverunt pedibus meis.
Et quis effugiet hos laqueos? Profecto a quo tu abstuleris
extollentiam oculorum suorum, ut non eum
capiat concupiscentia oculorum; et a quo tu abstuleris
carnis concupiscentiam, ne eum capiat carnis
concupiscentia; et a quo tu abstuleris animum irreverentem
et infrunitum, ne eum callide decipiat superbia
vitae. O quam felix cui haec facies! quippe pertransibit
immunis. Nunc deprecor te per te, adjuva me; ne
corruam in conspectu adversariorum meorum captus
laqueis eorum, quos paraverunt pedibus meis, ut incurvent
animam meam. Sed erue me, virtus salutis
meae: ne sibi risum exhibeant de me inimici tui qui
oderunt te. Exsurge, Domine Deus meus, fortis meus;
et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te a
facie tua [(Psal. LXVII, 1)] : sicut fluit cera a facie ignis,
sic pereant peccatores a facie Dei. Et ego abscondar
in abscondito faciei tuae, et gaudeam cum filiis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.