PL 40, col. 874

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

tuis, satiatus omnibus bonis tuis. Et tu, Domine Deus,
pater orphanorum, et tu, mater pupillorum tuorum,
audi ejulatum filiorum tuorum; et extende alas tuas,
ut fugiamus sub eis a facie inimici, turris fortitudinis
Israel, qui non dormitas neque dormis custodiens
Israel, quia non dormitat hostis qui impugnat Israel.
CAPUT XIII. De mirabili luce Dei. Quod in solo Deo bene sit homini. De variis Dei beneficiis.
Lux quam non videt alia lux, lumen quod non videt aliud
lumen; lux quae obtenebras omnem lucem, et lumen
quod excaecas omne extraneum lumen; lux a qua
omnis lux, lumen a quo omne lumen; lumen ad quod
omne lumen est tenebrae, ad quod omnis lux obscuritas;
lux cui omnes tenebrae lumen, cui omnis obscuritas
lux; lux suprema quam caecitas non obnubilat,
quam caligo non hebetat, quam tenebrae non obfuscant,
quam nulla obstantia claudunt, quam nunquam
separat aliqua umbra: lux quae illuminas omnia
tota simul et semel et semper, absorbe me in claritatis
tuae abyssum, ut videam undique te in te, et
me in te, et cuncta sub te. Ne derelinquas me; ne
accrescant umbrae ignorantiae meae, et multiplicentur
delicta mea. Sine te enim omnia mihi sunt tenebrae,
omnia mala; quia nihil bonum sine te vero, solo et
summo bono. Hoc confiteor, hoc scio, Domine
Deus meus, quia ubicumque sum sine te, male est
mihi praeter te, non solum extra me, sed etiam in me;
quia omnis copia quae non est Deus meus, mihi est
egestas. Satiabor tantum cum apparuerit gloria tua [(Psal. XVI, 15)] .
Etenim, Domine vita mea beata, ut
miseriam meam confitear tibi, ex quo ab unitate tua
cecidi, summum et unum bonum; temporalium rerum
multiformitas lapsum me per carnales sensus
disverberavit, et ab uno te in multa divisit: et facta
est mihi abundantia laboriosa, et egestas copiosa,
dum aliud et aliud sequebar, et a nullo implebar;
dum in te non inveniebar, incommutabile et singulare
et indivisum unum bonum, quod secutus non
erro, quod consecutus non doleo, quod possidens
satiatur totum desiderium meum. Heu miseria magna!
heu me! Domine, misera anima mea te refugit, cum
quo semper abundat et gaudet; et sequitur mundum,
cum quo semper eget et dolet. Mundus clamat, Deficio;
et tu clamas, Reficio: et misera anima mea
magis sequitur deficientem, quam reficientem. Plane
infirmitas mea haec est. Medice spirituum, sana illam,
ut confitear tibi, salus animae meae, toto corde meo
super omnibus beneficiis tuis, quibus pascis me a juventute
mea et usque in senectam et senium. Te deprecor
per te ipsum, ne derelinquas me.
Fecisti me cum non essem, redemisti me cum
periissem. Perieram, mortuus fueram; ad mortuum
descendisti, mortalitatem suscepisti, ad servum rex
descendisti. Ut servum redimeres, te ipsum tradidisti;
ut ego viverem, tu mortem suscepisti, mortem
vicisti; me restaurasti, cum te humiliasti. Perieram,
abieram, in peccatis venumdatus eram; venisti pro
me, ut redimeres me: et tantum me dilexisti, ut sanguinem
tuum in pretium dares pro me. Dilexisti me
plus quam te, quia mori voluisti pro me. Tali pacto,
tam caro pretio reduxisti me de exsilio, redemisti me
de servitio, retraxisti me de supplicio. Vocasti me
nomine tuo, signasti me sanguine tuo, ut memoriale
tuum semper esset apud me, et nunquam recederet
a corde meo, qui pro me nunquam recessisti a cruce.
Unxisti me oleo tuo quo tu unctus fuisti ut a te Christo
dicerer christianus. Et in manibus tuis descripsisti
me; ut semper sit memoria mea apud te, si tamen
memoria tua jugiter fuerit apud me. Sic igitur
gratia tua et misericordia semper praevenerunt me:
de multis namque periculis saepe liberasti me, liberator

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.