PL 40, col. 875
Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne
meus; quando erravi, ad viam reduxisti me;
quando ignoravi, docuisti me; quando peccavi, corripuisti
me; quando fui tristis, consolatus es me;
quando desperavi, confortasti me; quando cecidi,
erexisti me; quando steti, tenuisti me: quando ivi,
duxisti me; quando veni, suscepisti me; quando
dormivi, custodisti me; quando clamavi, exaudisti
me.
CAPUT XIV. Quod Deus jugiter inspiciat opera et intentiones hominum.
Haec et multa alia beneficia
fecisti mihi, Domine Deus meus, vita animae
meae: de quibus dulce esset mihi semper loqui, semper
cogitare, semperque tibi gratias agere: ut possim
te pro omnibus bonis tuis laudare, et amare te toto
corde meo, et tota anima mea, et tota mente mea, et
tota fortitudine mea, simul et ex omnibus medullis
intimis cordis mei, et omnium compagum mearum,
beata dulcedo, Domine Deus meus, omnium qui delectantur
in te. Sed imperfectum meum viderunt
oculi tui [(Psal. CXXXVIII, 16)] : oculi, inquam, tui
multo lucidiores super solem, circumspicientes omnes
vias hominum et profundum abyssi, qui in omni
loco semper contemplantur bonos et malos [(Prov.
XV, 3)] . Cum enim cunctis praesideas singula implens,
totus semper ubique praesens, cunctorumque curam
agens quae creasti, quia nihil odisti eorum quae fecisti;
sic gressus meos semitasque consideras, et die noctuque
super custodiam meam vigilas, omnes semitas
meas diligenter notans, speculator perpetuus, veluti
si totius creaturae tuae coeli et terrae oblitus, tantum
me solum consideres, et nihil sit tibi curae de aliis.
Neque enim crescit lux incommutabilis visionis tuae,
si tantum unum aspicias; neque minuitur, si innumera
videas et diversa: quia sicut unum totum simul
perfecte consideras, sic singula quaelibet, licet
diversa, perfecte simul totaque totus conspicit visus
tuus. Sed omnia sicut unum, et sicut unum omnia,
sic singula totus simul sine divisione, vel commutatione,
vel diminutione consideras. Itaque totus tu in
toto tempore sine tempore, totum me simul semperque
consideras, ac si nihil aliud considerare habeas.
Sic igitur super custodiam meam stas, sicut si omnium
oblitus sis, et mihi soli intendere velis. Semper
quippe te ubique praesentem exhibes, semper te paratum
offers, si me paratum inveneris. Quocumque iero,
tu me, Domine, non deseris, nisi prior ego te deseram.
Ubicumque fuero non recedis, quoniam ubique
es; ut quocumque iero, inveniam te, per quem possim
esse ne peream sine te, cum sine te esse non possim.
Fateor equidem, quia quidquid facio, quaecumque
facio, ante te facio: et illud quidquid est quod
facio, melius tu vides quam ego qui facio. Quidquid
enim semper operor, tu pariter semper praesens assistis:
utpote perpetuus inspector omnium cogitationum,
intentionum, delectationum, et operationum
mearum. Domine, ante te est semper omne desiderium
meum, ante te tota cogitatio mea. Tu vides unde
veniat spiritus, ubi sit, et quo vadat; quia tu es spiritus
omnium spirituum ponderator. Et utrum radix
sit dulcis, an amara, de qua foris pulchra folia emittuntur,
tu judex internus melius ipse me nosti, et
medullas etiam radicum subtilius perscrutaris: et
non solum intentionem, sed etiam radicis ejus medullam
intimam discretissima tuae lucis veritate colligis,
intueris et signas; ut reddas unicuique non tantummodo
secundum opera vel intentionem, sed etiam
secundum ipsam interiorem absconditam medullam
radicis, de qua procedit intentio operantis. Ad quid
tendo cum operor, quidquid cogito, et in quocumque
delector, tu vides, aures tuae audiunt, oculi tui considerant,