PL 40, col. 881
Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne
signa dilectionis tuae, maxime erga me, propter innumera
beneficia tua, quibus a principio educasti
me? Post beneficium nempe creationis, quando in
principio de nihilo ad imaginem tuam creasti me,
honorificans et exaltans me inter eas creaturas quas
fecisti, et nobilitans lumine vultus tui, quo signasti
superliminare cordis mei, quo ab insensibilibus pariter
et sensibilibus brutis discrevisti me, et paulo
minus ab angelis minuisti [(Psal. VIII, 6)] . Parum hoc
fuit ante conspectum bonitatis tuae, quoniam quotidianis
et singularibus maximisque donariis tuorum
beneficiorum me sine intermissione nutrivisti, et
quasi filium tuum parvulum tenellum uberibus tuae
consolationis lactasti et confortasti me. Ut enim tibi
totus servirem, omnia quaecumque fecisti, in meum
servitium tradidisti.
CAPUT XX. Quod omnia serviunt homini ut homo serviat Creatori.
Omnia sub pedibus hominum subjecisti [(Psal. VIII, 8)] ;
ut solus homo totus tibi subjiceretur;
et ut tuus esset totus homo, super omnia tua
dominatus est homo. Exteriora nempe pro corpore
cuncta creasti, ipsum vero corpus pro anima, animam
vero pro te; ut tibi soli vacaret, et te solum amaret,
possidens te ad solatium, inferiora vero omnia ad
servitium. Quidquid enim coeli ambitu continetur, inferius
ab anima humana est, quae facta est ut summum
bonum superius possideret, cujus possessione
beata fieret; cui si adhaeserit, cunctarum mutabilitatum
inferiorum necessitudines supergrediens, illius
summae majestatis, cujus aemulatur speciem, aeternitate
immortalitatis cum serenitate gaudebit. Tunc
vero illis bonis optimis fruetur in domo Domini, quorum
comparatione cuncta quae hic cernimus, velut
nihilum computantur. Illa sunt quae oculus non
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt,
quae praeparavit Deus diligentibus se [(Isai. LXIV,
4; I Cor. II, 9)] . Et haec quidem, Domine, daturus es
animae. His etiam quotidie laetificas animas servorum
tuorum, qui amas animas. Quid miror haec, Domine
Deus meus? Imaginem quippe tuam honorificas, et
similitudinem tuam ad quam creatae sunt. Nam et
corpori nostro, licet adhuc corruptibili et ignobili, ut
videret, dedisti claritatem coeli per manum ministrorum
tuorum indefessorum, solis et lunae, qui praecepto
tuo jugiter die ac nocte deserviunt filiis tuis; ut spiraret,
largitus es aeris puritatem; ut audiret, sonorum
varietates; ut odoraret, odorum suavitates; ut gustaret,
saporum qualitates; ut contrectaret, dedisti
corpulentorum omnium grossitates. Adjumenta suis
necessitatibus dedisti jumenta; volucres quoque coeli
et pisces maris, et fructus terrae ad reficiendum impendisti.
Medicinas de terra propter singulas quasque
suas corruptelas creasti, singula solatia singulis
malis obviantia praeparasti; quoniam es misericors et
miserator, et novisti figmentum nostrum figulus noster,
et nos omnes quasi lutum in manu tua.
CAPUT XXI. Ex bonis temporalibus colligitur magnitudo coelestium.
En aperitur mihi misericordia
tua magna; lumine tuo illustra, quaeso, magis adhuc,
ut mihi magis aperiatur. Nam ex his minimis tua
magna, et ex his visibilibus tua invisibilia comprehendimus,
Domine Deus sancte, et bone creator noster.
Si enim, mi Domine, pro hoc corpore ignobili et
corruptibili tam magna et innumera beneficia praestas
a coelo et aere, a terra et mari, luce et tenebris,
calore et umbra, rore et imbre, ventis et pluviis, volucribus
et piscibus, bestiis et arboribus, et multiplicitate
herbarum et germinum terrae, et cunctarum
creaturarum tuarum ministerio nobis successive
per sua tempora ministrantium, ut alleves fastidium;
qualia, quaeso, et quam magna et innumerabilia
erunt illa bona, quae praeparasti diligentibus te,
in illa coeli patria, ubi te videbimus facie ad faciem?
Si tanta facis nobis in carcere, quid ages in palatio?