PL 40, col. 882

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

Magna et innumerabilia sunt opera tua, Domine rex
coelorum. Cum sint haec omnia valde bona et delectabilia,
quae bonis pariter malisque communia tradidisti;
qualia futura sunt illa, quae solis bonis recondisti? Si
tam innumera et varia dona tua, quae nunc amicis
pariter tribuis et inimicis; quam magna et innumerabilia,
quam dulcia et delectabilia, quae solis tuis es
largiturus amicis? Si tanta solatia in hac die lacrymarum;
quanta conferes in die nuptiarum? Si tanta
delectabilia continet carcer; quanta, quaeso, continet
patria? Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti
diligentibus te [(Isai. LXIV, 4)]
. Secundum enim
magnam multitudinem magnificentiae tuae est etiam
multitudo magna dulcedinis tuae, quam abscondisti
timentibus te [(Psal. L, 3; Psal. XXX, 20)] . Magnus
enim tu es, Domine Deus meus, et immensus, nec est
finis magnitudinis tuae [(Psal. CXLIV, 3)] , nec est numerus
sapientiae tuae, nec est mensura benignitatis
tuae, nec est finis, nec numerus, nec mensura retributionis
tuae: sed sicut magnus es tu, ita magna sunt
donaria tua, quoniam tu ipse praemium et donum omnium
legitimorum tuorum pugnatorum.
CAPUT XXII. Consolatio aeterna non est speranda cum praesenti. Dulcedo Dei demulcet amaritudinem mundi.
Haec sunt beneficia magna tua, Domine Deus,
sanctificator sanctorum tuorum, quibus repleturus es
inopiam esurientium filiorum tuorum; quoniam factus
es spes desperatorum, consolatio desolatorum:
tu corona spei, quae ornata est gloria, praeparata vincentibus;
tu famelicorum satietas aeterna, danda
esurientibus; tu consolatio sempiterna, qui solis illis
te tribuis, qui consolationem hujus mundi pro tua
consolatione contemnunt. Nam qui hic consolantur,
indigni tua consolatione habentur. Sed qui hic cruciantur,
a te consolantur: et qui participant passionibus,
participant et consolationibus. Nemo enim potest
in utroque saeculo consolari, nec potest quis hic
et in futuro gaudere; sed unum necesse est ut perdat,
qui alterum voluerit possidere. Haec ubi considero,
Domine consolator meus, renuo consolari animam
meam, ut digna habeatur tuis consolationibus aeternis:
quia justum est ut amittat te, quicumque in
aliquo alio magis consolari eligit quam in te. Et
obsecro, summa Veritas, te per te, non permittas me
in aliqua consolatione vana consolari quam in te; sed
omnia mihi peto ut amarescant, ut tu solus dulcis
appareas animae meae, qui es dulcedo inaestimabilis,
per quam cuncta amara dulcorantur; tua enim dulcedo
Stephano lapides torrentis dulcoravit [(Act. VII,
58)] : tua dulcedo craticulam Laurentio dulcem fecit.
Pro tua dulcedine ibant Apostoli gaudentes a conspectu
concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine
Jesu contumeliam pati [(Id. V, 41)] ; ibat Andraeas securus
ad crucem et gaudens, quoniam ad tuam dulcedinem
properabat; haec tua dulcedo ipsos Apostolorum
principes sic replevit, ut pro ipsa crucis patibulum
unus eligeret, alter quoque caput ferienti gladio
supponere non timeret; pro hac emenda Bartholomaeus
propriam pellem dedit; pro hac quoque gustanda
veneni poculum intrepidus Joannes potavit. Hanc ut
gustavit Petrus, omnium inferiorum oblitus clamavit
quasi ebrius, dicens, Domine, bonum est nos hic esse,
faciamus hic tria tabernacula [(Matth. XVII, 4)]
: hic
moremur, te contemplemur, quia nullo alio indigemus;
sufficit nobis, Domine, videre te, sufficit, inquit,
tanta dulcedine satiari. Unam enim stillam dulcedinis
iste gustavit, et omnem aliam fastidivit dulcedinem;
quid putas dixisset, si magnam illam multitudinem
dulcedinis divinitatis tuae gustasset, quam abscondisti
diligentibus te? Hanc tuam dulcedinem ineffabilem et
illa gustaverat virgo, de qua legimus, quod laetissime
et glorianter ibat ad carcerem, et quasi ad epulas
invitata. Hanc, ut reor, et ipse gustaverat, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.