PL 40, col. 909

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

scelerum, curator vulnerum. Veni, fortitudo
fragilium, relevator labentium. Veni, humilium doctor,
superborum destructor. Veni, orphanorum pius
pater, viduarum dulcis judex. Veni, spes pauperum,
refocillator deficientium. Veni, navigantium sidus,
naufragantium portus. Veni, omnium viventium singulare
decus, morientium unica salus. Veni, sanctissime
spirituum, veni, et miserere mei, apta me tibi,
et condescende propitius mihi: ut mea tuae magnitudini
exiguitas, roborique tuo mea imbecillitas secundum
multitudinem tuarum complaceat miserationum,
per Jesum Christum Salvatorem meum, qui cum Patre
in tua unitate vivit et regnat Deus per omnia saecula
saeculorum. Amen.
CAPUT X. Oratio humiliter de se sentientis.
Scio, Domine, scio et fateor, quia non sum dignus
quem tu diligas: sed certe tu non es indignus quem
ego diligam. Indignus quidem sum tibi servire, sed
tu non es indignus servitio creaturae tuae. Da ergo
mihi, Domine, unde tu es dignus; et ego ero dignus
unde sum indignus. Fac me, quomodo vis, a peccatis
cessare; ut, quomodo debeo, possim tibi servire.
Concede mihi sic custodire, regere et finire vitam
meam, ut in pace dormiam, et in te requiescam.
Praesta mihi in finem ut me excipiat somnus cum
requie, requies cum securitate, securitas in aeternitate.
Amen.
CAPUT XI. Trinitatis confessio.
Te Deum
Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum
sanctum paracletum, sanctam et individuam Trinitatem
toto corde et ore confitemur, laudamus atque
benedicimus: tibi gloria in saecula saeculorum.
Amen.
CAPUT XII. Perfectionum Dei contemplatio.
Summa Trinitas, virtus una, et indiscreta majestas,
Deus noster, Deus omnipotens, confiteor tibi ego ultimus
servorum tuorum, et exiguum membrum Ecclesiae
tuae. Confiteor tibi, et honorifico te debito
sacrificio laudis, pro scire et posse quod mihi tantillo
donare dignatus es. Et quia exteriora mihi munera
desunt, quae possim offerre, ea quae in me sunt vota
laudationis ex dono misericordiae tuae, ecce libens
atque ovans offero tibi de fide non ficta et conscientia
pura. Credo igitur te toto corde, Rex coeli et terrae
Domine, et ore te confiteor Patrem et Filium et Spiritum
sanctum, in personis trinum, et in substantia
unum, verum Deum omnipotentem, unius simplicis,
incorporeae, invisibilis et incircumscriptae naturae, nihil
in te majus aut inferius habentem, sed per omnem
modum sine deformitate perfectum, sine quantitate
magnum, sine qualitate bonum, sine tempore sempiternum,
sine morte vitam, sine infirmitate fortem,
sine mendacio verum, sine loco ubique totum, sine
situ ubique praesentem, sine extensione omnia implentem,
sine contractione ubique occurrentem, sine
motu omnia transcendentem, sine statu intra omnia
manentem, sine indigentia omnia creantem, sine
labore omnia regentem, sine tui initio omnibus initium
dantem, sine tui mutatione omnia mutabilia facientem;
in magnitudine infinitum, in virtute omnipotentem,
in bonitate summum, in sapientia inaestimabilem,
in consiliis terribilem, in judiciis justum, in
cogitationibus secretissimum, in verbis veracem, in
operibus sanctum, in misericordiis copiosum; erga
delinquentes patientissimum, erga poenitentes piissimum;
semper eumdem ipsum aeternum ac sempiternum,
immortalem atque incommutabilem: quem
nec spatia dilatant, nec brevitas locorum angustat,
nec receptacula ulla coarctant, nec voluntas variat,
nec necessitudo corrumpit, nec moesta perturbant,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.