PL 40, col. 910

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

nec laeta demulcent: cui nec oblivio tollit, nec memoria
reddit, nec praeterita transeunt, nec futura succedunt:
cui nec origo initium, nec tempora incrementum,
nec casus finem dabit: sed ante saecula et
in saeculis et per saecula in aeternum vivis, et est tibi
perennis laus et aeterna gloria, summa potestas ac
singularis honor, perpetuum regnum et sine fine imperium,
per infinita et indefessa et immortalia saecula
saeculorum. Amen.
CAPUT XIII. De Incarnationis mysterio. In hoc mysterio valida nobis spes.
Hucusque, omnipotens
Trinitas, Deus unus, cordis mei inspector et
scrutator, confessus sum omnipotentiam majestatis
tuae, et majestatem omnipotentiae tuae: nunc autem
qualiter humano generi subvenire dignatus es in fine
saeculorum, sicut corde credo ad justitiam, ita ore
coram te confiteor ad salutem. Tu quidem, Deus Pater,
solus nusquam legeris missus; de Filio autem tuo
ita scribit Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis,
misit Deus Filium suum [(Galat. IV, 4)]
. Cum dicit, misit,
satis ostendit, quia in hunc mundum missus
advenit, cum de beata Maria semper virgine natus,
verus et perfectus homo in carne apparuit. Sed quid
est, quod de illo ille Evangelistarum praecipuus ait, In mundo erat, et mundus per ipsum factus est
[(Joan.
I, 10)]
. Illuc ergo missus est per humanitatem, ubi
semper fuit et est per divinitatem. Quam videlicet
missionem opus esse totius sanctae Trinitatis toto
corde credo, et ore confiteor. Quomodo nos amasti,
Pater sancte et bone, quantum nos dilexisti, pie
Conditor, qui etiam proprio Filio non pepercisti, sed
pro nobis impiis tradidisti illum? Subditus ille tibi
usque ad mortem, mortem autem crucis [(Philipp. II,
8)] , tollens scilicet chirographum peccatorum nostrorum,
et affigens illud cruci [(Coloss. II, 14)] , crucifixit
peccatum, et occidit mortem. Unus ille inter mortuos
liber [(Psal. LXXXVII, 6)] , potestatem habens ponendi
animam suam, et iterum sumendi eam [(Joan. X, 18)] ,
pro nobis tibi victor et victima, et ideo victor, quia
victima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo
sacerdos, quia sacrificium.
Merito mihi spes valida in illo est, quia sanabis
omnes languores meos per eum qui sedet ad dexteram
tuam, et interpellat pro nobis [(Rom. VIII, 34)] .
Languores quippe mei, Domine, magni sunt et multi,
multi sunt et magni. Habet enim multa in me princeps
mundi hujus, scio et fateor; sed rogo te, libera me
per sedentem ad dexteram tuam Redemptorem nostrum,
in quo nihil suum potuit invenire. Per ipsum
me justifica, qui peccatum non fecit, nec inventus est
dolus in ore ejus [(I Petr. II, 22)] . Per ipsum caput
nostrum, in quo nulla est macula, libera membrum
ejus, licet exiguum et infirmum. Libera, quaeso, me
a peccatis, vitiis, culpis et negligentiis meis. Reple
me tuis sanctis virtutibus, et fac me bonis pollere
moribus: fac me in sanctis operibus tuis propter nomen
sanctum tuum perseverare usque in finem secundum
voluntatem tuam.
CAPUT XIV. Gratiarum actio pro beneficiis inde praestitis.
Desperare utique potuissem propter nimia
peccata mea et infinitas negligentias meas, nisi
Verbum tuum, Deus, caro fieret et habitaret in nobis.
Sed desperare jam non audeo; quia cum inimici essemus,
reconciliati sumus per mortem Filii tui, quanto
magis nunc salvi facti ab ira per eum? Omnis namque
spes et totius fiduciae certitudo mihi est in pretioso
sanguine ejus, qui effusus est propter nos et propter
nostram salutem. In ipso respiro, et in ipso confisus,
ad te pervenire desidero: non habens meam justitiam,
sed eam quae est in Filio tuo Domino nostro Jesu
Christo.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.