PL 40, col. 916
Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu
illam, nec in illa inveniamus tempus (est enim idonea
faciem tuam semper videre, nec uspiam deflectitur
ab ea; quo fit ut nulla mutatione varietur): inest tamen
ei ipsa mutabilitas, qua tenebresceret et frigesceret,
nisi amore grandi cohaerens tibi tanquam semper
meridies luceret et ferveret ex te. Denique tam
casto amore cohaeret tibi Deo vero et vere aeterno,
ut quamvis tibi non sit coaeterna, in nullius tamen
temporis varietates et vicissitudines a te se resolvat
et defluat, sed in tui solius verissima contemplatione
requiescat. Quoniam tu, Deus, diligenti te quantum
praecipis, ostendis te, et sufficit ei. Unde non declinat
a te, nec a se: sed semper in eodem statu manet, te
indesinenter videndo, te indeficienter amando, verum
lumen et castum amorem.
O beata ista sublimis creatura creaturarum maxima,
beata inhaerendo semper beatitudini tuae! Felix
haec et nimium felix te sempiterno inhabitatore atque
illustratore suo. Nec invenio quid libentius appellandum
existimem, coelum coeli Domino, quam domum
tuam contemplantem delectationem tuam, sine defectu
egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime
unam, stabilimentum pacis beatorum spirituum,
in coelestibus super ista coelestia.
Unde intelligat anima cujus peregrinatio longinqua
facta est, si jam sitit tibi, si jam factae sunt ei lacrymae
suae panis [(Psal. XLI, 4)] , si jam petit unam,
et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes
dies vitae suae [(Psal. XXVI, 4)] . [(Et quae vita ejus nisi
tu? et qui dies tui, nisi aeternitas tua, sicut anni tui
qui non deficiunt? [Psal. CI, 28])] ? hinc ergo intelligat
anima quae potest quam longe super omnia tempora
sis aeternus, quando domus tua, quae peregrinata non
est, quamvis tibi non sit coaeterna, indesinenter tamen
et indeficienter cohaerendo tibi, nullam temporum
patitur varietatem: teque semper perseverantissima
castitate hauriens, mutabilitatem suam nusquam
et nunquam exserit, et te sibi praesente, ad
quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod
exspectet, nec in praeteritum trajiciens quod meminerit,
per nullas vices variatur, et in nulla tempora
extenditur.
CAPUT XX. Aspiratio ad domum Dei: et ut ipsa oret pro nobis.
O domus luminosa et speciosa, dilexi decorem
tuum, et locum habitationis gloriae Domini mei
fabricatoris et possessoris tui. Tibi suspiret peregrinatio
mea, nocte ac die tibi inhiet cor meum, tibi intendat
mens mea, ad societatem beatitudinis tuae pervenire
desideret anima mea. Dico ei qui fecit te, ut possideat
me in te, quia ipse fecit et me. Imo tu dic, tu roga ut
dignum me faciat participatione gloriae tuae. Sanctam
enim societatem tuam, et mirabilem pulchritudinem
tuam non per meritum requiro, sed per sanguinem
ejus quo redemptus sum, adipisci non despero: tantum
adjuvent me merita tua, subvenient pravitati
meae sanctae et piissimae et purissimae orationes tuae,
quae inefficaces apud Deum nullatenus esse possunt.
Erravi, fateor, sicut ovis perdita [(Psal. CXVIII, 176)] ,
et incolatus meus prolongatus est [(Psal. CXIX, 5)] :
atque procul projectus sum a facie Domini Dei mei in
hanc exsilii caecitatem. Ubi expulsus a paradisi gaudiis
deploro quotidie mecum super miserias captivitatis
meae lugubre carmen ingentesque lamentationes,
dum recordor tui, mater Jerusalem, dum statui pedes
meos in atriis tuis, sancta et decora Sion, necdum
in interiora tua conspicere in propatulo valens: sed
in humeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari
tibi, ut tripudiem in te cum illo inenarrabili
gaudio, quo laetantur illi qui tecum sunt coram ipso