PL 40, col. 917

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

Deo et Salvatore nostro, qui solvit inimicitias in carne
sua, et pacificavit omnia quae in coelis sunt, et quae
in terra, sanguine suo. Ipse enim est pax nostra, qui
fecit utraque unum [(Ephes. II, 14)] : qui duos ex adverso
venientes conjungens in se, beatitudinis tuae
permanentem felicitatem pari modo et eadem mensura
se nobis daturam promisit, dicens, Erunt aequales
Angelis Dei in coelis [(Matth. XXII, 30)]
. O Jerusalem domus
Dei aeterna, post Christi dilectionem tu esto laetitia
et consolatio nostra: dulcis memoria tui beati nominis
sit relevatio moeroris taediorumque nostrorum.
CAPUT XXI. Vitae hujus miseriae et fastidium.
Taedet
enim me, Domine, valde vitae hujus, et istius
aerumnosae peregrinationis. Vita haec vita misera, vita
caduca, vita incerta, vita laboriosa, vita immunda,
vita domina malorum, regina superborum, plena miseriis
et erroribus, quae non est vita dicenda, sed
mors, in qua momentis singulis morimur, per varios
mutabilitatis defectus diversis generibus mortium.
Numquid quod vivimus in hoc mundo, dicere possumus
vitam? quam humores tumidant, dolores extenuant,
ardores exsiccant, aera morbidant, escae inflant,
jejunia macerant, joci dissolvunt, tristitiae consumunt,
sollicitudo coarctat, securitas hebetat, divitiae
inflant, paupertas dejicit, juventus extollit, senectus
incurvat, infirmitas frangit, moeror deprimit. Et his
malis omnibus mors furibunda succedit, simulque
cunctis gaudiis istius miserrimae vitae ita finem imponit,
ut cum esse desierint, non fuisse putentur. Mors
ista vitalis, et vita mortalis, licet his aliisque sit respersa
amaritudinibus, proh dolor, quamplurimos
suis capit illecebris, et quantos suis falsis promissionibus
decipit! Et cum ita per se sit falsa et amara, ut
etiam suos caecos amatores latere non valeat: tamen
infinitam stultorum multitudinem aureo calice, quem
in manu habet, potat et prorsus inebriat. Felices illi,
et ipsi rari, qui familiaritatem ejus refugiunt, perfunctoria
gaudia spernunt, societatem abjiciunt,
ne cum pereunte deceptrice quandoque perire cogantur.
CAPUT XXII. Vitae aeternae felicitas ejusque desiderium.
O tu, vita quam praeparavit Deus his qui diligunt
eum, vita vitalis, vita beata, vita secura, vita
tranquilla, vita pulchra, vita munda, vita casta, vita
sancta, vita ignara mortis, nescia tristitiae, vita sine
labe, sine corruptione, sine dolore, sine anxietate,
sine perturbatione, sine varietate et mutatione, vita
totius elegantiae et dignitatis plenissima, ubi non est
adversarius et impugnans, ubi nulla peccati illecebra,
ubi est amor perfectus, et nullus timor, ubi
est dies aeternus, et unus omnium spiritus, ubi Deus
facie ad faciem cernitur, et hoc vitae cibo mens sine
defectu satiatur! Libet mihi tuae intendere claritati,
delectat me bona tua avido corde, quantum plus valeo
mecum considerare. Tuo enim amore langueo,
tuo vehementer desiderio flagro, tuaque dulci memoria
admodum delector. Libet itaque, libet cordis
in te oculos attollere, statum mentis erigere, affectum
animi conformare. Libet sane de te loqui, de te audire,
de te scribere, de te conferre, de tua beatitudine
et gloria quotidie legere, et lecta saepius sub
corde revolvere: ut vel sic possim ab hujus mortalis
et periturae vitae ardoribus, periculis et sudoribus sub
tuae vitalis aurae dulcere frigerium transire, et transiens
in sinu tuo fessum caput dormiturus vel paululum
reclinare. Hujus rei gratia Scripturarum sanctarum
amoena prata ingredior, viridissimas sententiarum
herbas exarando carpo, legendo comedo, frequentando
rumino, atque congregando tandem in alta
memoriae sede repono: ut tali modo tua dulcedine
degustata, minus istius miserrimae vitae amaritudines
sentiam. O tu, vita felicissima, o regnum vere beatum,
carens morte, vacans fine, cui nulla tempora

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.