PL 40, col. 998

De triplici habitaculo (Auctor incertus), J. P. Migne · Scala paradisi (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis); Auctor incertus (Gu

fallaci phantasia inspicient; qua visione etiam hodie
fruuntur spiritus justorum post corporum claustra:
et visio intellectualis, qua puro mentis oculo in spiritu
Deum videbunt, et suas animas, et virtutes intimas,
et spiritus angelicos. Tunc duplices Deo acturi
sunt gratias, videlicet pro sua liberatione a perpetua
damnatione, et pro bonorum ineffabili retributione.
Tunc communis omnium reus et hostis diabolus in
conspectu electorum Dei damnabitur, cujus damnatio
et intolerabilis poena delectabile spectaculum praestabit
electis. Tunc ardentissimo amore liberatorem
suum et omnium bonorum datorem amabunt, et sine
fine et sine fastidio clamore cordis laudabunt Deum
omnipotentem, benignum et misericordem: cui honor
et gloria et nunc et per omnia saecula saeculorum
Amen.

restat ut eorum officia videamus. Beatae igitur vitae
dulcedinem lectio inquirit, meditatio invenit, oratio
postulat, contemplatio degustat. Unde ipse Dominus
dicit, Quaerite, et invenietis; pulsate et aperietur vobis [(Matth. VII, 7)]
.
Quaerite legendo, et invenietis meditando. Pulsate
orando, et aperietur vobis contemplando.
Lectio quasi solidum cibum ori apponit; meditatio
masticat et frangit; oratio saporem acquirit; contemplatio
est ipsa dulcedo, quae jucundat et reficit. Lectio
in cortice, meditatio in adipe, oratio in desiderii
postulatione, contemplatio in adeptae dulcedinis delectatione.
Quod ut expressius videri possit, unum
de multis supponam exemplum. In lectione audio, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt
[(Id.
V, 8)]
. Ecce breve verbum, sed suave et multiplici
sensu refertum, ad pastum animae quasi uvam ministravit;
quam postquam anima diligenter inspexerit,
dicit intra se, Potest aliquid boni esse, redibo ad
cor meum, et tentabo si forte intelligere et invenire
potero munditiam hanc: pretiosa enim et desiderabilis
est res ista, cujus possessores beati dicuntur,
quibus visio Dei, quae est vita aeterna, promittitur,
quae tot sacrae Scripturae testimoniis collaudatur. Hoc
ergo sibi plenius explicari desiderans, incipit hanc
unam masticare et frangere, eamque quasi in torculari
ponit; deinde excitat rationem ad inquirendum
quid sit, et quomodo haberi possit haec adeo pretiosa
et desiderabilis munditia.
CAPUT III. Meditationis officium. Scientia in malis, non sapientia.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.