PL 40, col. 999

Scala paradisi (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis); Auctor incertus (Gu

Accedens ergo sedula meditatio, non
remanet extra, non haeret in superficie litterae, altius
figit pedem, interiora penetrat, singula rimatur. Attente
considerat quod non dixit, Beati mundo corpore,
sed corde: quia non sufficit manus habere innoxias
a malo opere, nisi et a pravis cogitationibus mundemur
in mente. Quod auctoritate Prophetae confirmatur
dicentis, Quis ascendet in montem Domini, aut
quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et
mundo corde [(Psal. XXIII, 3 et 4)]
. Item considerat,
quantum hanc cordis munditiam optabat idem propheta
sic orans: Cor mundum crea in me Deus [(Psal.
L, 12)]
. Et iterum: Iniquitatem si aspexi in corde meo,
non exaudiet Dominus [(Psal. LXV, 18)]
. Cogitat quam
sollicitus erat in hac custodia beatus Job qui dicebat, Pepigi foedus cum oculis meis, ne cogitarem quidem de
virgine
[(Job XXXI, 1)]
. Ecce quantum arctabat se vir
sanctus, qui claudebat oculos suos ne videret vanitatem;
ne forte incautus aspiceret, quod postea invitus
desideraret. Postquam haec et hujusmodi de cordis
munditia pertractavit, incipit cogitare de ejus praemio;
quam gloriosum et delectabile est videre faciem
desideratam Domini, speciosi forma prae filiis hominum [(Psal. XLIV, 3)] ;
non esse jam abjectum et vilem,
non habentem speciem qua vestivit eum mater
sua synagoga; sed stola immortalitatis indutum, et
coronatum diademate quo coronavit eum Pater suus
in die resurrectionis et gloriae, die quam fecit Dominus.
Cogitat quod in illa visione erit satietas illa, de
qua dicit Propheta, Satiabor, cum apparuerit gloria
tua [(Psal. XVI, 15)]
. Videsne quantum liquoris emanavit
ex minima uva, quantus ignis ex hac scintilla
ortus est, quantum haec modica massa, Beati mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
, in
incude meditationis extensa est? Sed quantum adhuc
posset extendi, si accederet aliquis talia expertus?
Sentio enim quod puteus altus est: sed ego ad haec
rudis, vas in quo pauca haurirem, vix inveni.
His anima facibus inflammata, his incitata desideriis,
fracto alabastro suavitatem unguenti praesentire
incipit necdum gustu, sed quasi narium odoratu. Et
hoc colligit quam suave esset hujus munditiae sentire
experientiam, cujus meditationem novit adeo esse
jucundam. Sed quid faciet? Habendi desiderio exaestuat:
sed non invenit apud se quomodo habere possit [(Joan. IV, 11)] ,
et quanto plus inquirit, plus sitit;
dum apponit meditationem, apponit et dolorem;
quia sitit dulcedinem quam in cordis munditia meditatio
esse monstrat, sed non praegustat. Non enim
est legentis atque meditantis hanc sentire dulcedinem,
nisi data fuerit desuper. Legere enim et meditari tam
bonis quam malis commune est. Et ipsi philosophi
gentium, in quo summa veri boni consisteret, ductu
rationis invenerunt: sed quia cum Deum cognovissent,
non sicut Deum glorificaverunt [(Rom. I, 21)] ,
sed de suis viribus praesumentes, dicebant, Linguam
nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt [(Psal. XI, 5)]
;
non meruerunt percipere quod potuerunt
videre. Evanuerunt in cogitationibus suis, et
omnis eorum sapientia devorata est, quam eis contulerat
humanae studium disciplinae, non spiritus sapientiae,
qui solus dat veram sapientiam; sapidam
scilicet scientiam, quae animam cui inhaesit, inaestimabili
sapore jucundat et reficit: et de illa dictum
est, Sapientia non intrabit in malevolam animam [(Sap. I, 4)]
.
Haec autem a solo Deo est. Et sicut officium
baptizandi Dominus concessit multis, potestatem
vero et auctoritatem in Baptismo remittendi peccata
sibi soli retinuit [(unde Joannes antonomastice
et discretive de eo dixit, Hic est qui baptizat in Spiritu
sancto [Joan. I, 33] )] ; sic de eo possumus dicere,
Hic est qui sapientiae saporem dat, et sapidam animae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.