PL 41, col. 234

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 8.9 · City of God 8.10 · City of God 8.0

habiti sunt, Atlantici Libyci Aegyptii, Indi,
Persae, Chaldaei, Scythae, Galli, Hispani aliique reperiuntur,
qui hoc viderint ac docuerint, eos omnes
caeteris anteponimus, eosque nobis propinquiores
fatemur.
CAPUT X.-- Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia christiani.
1.
Quamvis enim homo christianus litteris tantum
ecclesiasticis eruditus, Platonicorum forte nomen
ignoret, nec utrum duo genera philosophorum exstiterint
in graeca lingua, lonicorum et Italicorum, sciat;
non tamen ita surdus est in rebus humanis, ut nesciat
philosophos vel studium sapientiae, vel ipsam sapientiam
profiteri. Cavet eos tamen, qui secundum elementa
hujus mundi philosophantur, non secundum
Deum, a quo ipse factus est mundus. Admonetur
enim praecepto apostolico, fideliterque audit quod
dictum est: Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam
et inanem seductionem, secundum elementa
mundi [(Coloss. II, 8)]
. Deinde ne omnes tales esse arbitretur,
audit ab eodem apostolo dici de quibusdam, Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis:
Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus, a
constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas [(Rom. I, 19, 20)]
.
Et ubi Atheniensibus loquens,
cum rem magnam de Deo dixisset, et quae a paucis
possit intelligi, quod in illo vivimus, movemur et
sumus; adjecit et ait, Sicut et vestri quidam dixerunt [(Act. XVII, 28)]
.
Novit sane etiam ipsos, in quibus errant,
cavere. Ubi enim dictum est quod per ea quae
facta sunt, Deus illis manifestavit intellectu conspicienda
invisibilia sua; ibi etiam dictum est, non illos
ipsum Deum recte coluisse, quia et aliis rebus, quibus
non oportebat, divinos honores illi uni tantum
debitos detulerunt: Quoniam cognoscentes Deum, non
sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed
evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens
cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes
stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis
Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis
et volucrum, et quadrupedum, et serpentium [(Rom. I,
21-23)]
. Ubi et Romanos, et Graecos, et Aegyptios,
qui de sapientiae nomine gloriati sunt, fecit intelligi.
Sed de hoc cum istis postmodum disputabimus. In
quo autem nobis consentiunt de uno Deo hujus universitatis
auctore, qui non solum super omnia corpora
est incorporeus, verum etiam super omnes animas
incorruptibilis, principium nostrum, lumen
nostrum, bonum nostrum, in hoc eos caeteris anteponimus.
2.
[X.] Nec, si litteras eorum christianus ignorans,
verbis quae non didicit in disputatione non utitur,
ut vel naturalem latine, vel physicam graece

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.