PL 41, col. 235

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 8.10 · City of God 8.11 · City of God 8.0

appellet eam partem in qua de inquisitione naturae
tractatur, et rationalem sive logicam, in qua quaeritur
quonam modo veritas percipi possit, et moralem
vel ethicam, in qua de moribus agitur bonorumque
finibus appetendis malorumque vitandis, ideo nescit
ab uno vero Deo atque optimo, et naturam nobis
esse, qua facti ad ejus imaginem sumus, et doctrinam,
qua eum nosque noverimus, et gratiam, qua
illi cohaerendo beati simus. Haec itaque causa est cur
istos caeteris praeferamus; quia cum alii philosophi
ingenia sua studiaque contriverint in requirendis
rerum causis, et quinam esset modus discendi atque
vivendi; isti Deo cognito repererunt ubi esset causa
constitutae universitatis, et lux percipiendae veritatis,
et fons bibendae felicitatis. Sive ergo isti Platonici,
sive quicumque alii quarumlibet gentium philosophi
de Deo ista sentiunt, nobiscum sentiunt. Sed ideo
cum Platonicis magis placuit hanc causam agere,
quia eorum sunt litterae notiores. Nam et Graeci,
quorum lingua in gentibus praeeminet, eas magna
praedicatione celebrarunt; et Latini permoti earum
vel excellentia, vel gloria, ipsas libentius didicerunt,
atque in nostrum eloquium transferendo nobiliores
clarioresque fecerunt.
CAPUT XI.-- Unde Plato eam intelligentiam potuerit acquirere, qua christianae scientiae propinquavit.
Mirantur autem quidam nobis in Christi gratia
sociati, cum audiunt vel legunt Platonem de Deo ista
sensisse, quae multum congruere veritati nostrae religionis
agnoscunt. Unde nonnulli putaverunt eum,
quando perrexit in Aegyptum, Jeremiam audisse prophetam,
vel Scripturas propheticas in eadem peregrinatione
legisse: quorum quidem opinionem in quibusdam
libris meis posui. Sed diligenter supputata
temporum ratio, quae chronica historia continetur,
Platonem indicat a tempore quo prophetavit Jeremias,
centum ferme annos postea natum fuisse: qui
cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis ejus
usque ad id tempus, quo Ptolemaeus rex Aegypti
Scripturas propheticas gentis Hebraeorum de Judaea
poposcit, et per septuaginta viros Hebraeos, qui
etiam graecam linguam noverant, interpretandas habendasque
curavit, anni ferme reperiuntur sexaginta.
Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec
Jeremiam videre potuit tanto ante defunctum, nec
easdem Scripturas legere, quae nondum fuerant in
graecam linguam translatae, qua ille pollebat: nisi
forte, quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptias, ita et
istas per interpretem didicit, non ut scribendo transferret,
quod Ptolemaeus pro ingenti beneficio, qui
regia potestate etiam timeri poterat, meruisse perhibetur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.