PL 41, col. 282

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 10.5 · City of God 10.0

igitur pecore, vel qualibet alia re corruptibili atque
terrena, sed ne ipsa quidem justitia hominis Deus
egere credendus est, totumque quod recte colitur Deus,
homini prodesse, non Deo. Neque enim fonti se quisquam
dixerit profuisse, si biberit; aut luci, si viderit.
Nec quod ab antiquis patribus talia sacrificia facta
sunt in victimis pecorum, quae nunc Dei populus
legit, non facit, aliud intelligendum est, nisi rebus
illis eas res fuisse significatas, quae aguntur in nobis,
ad hoc ut inhaereamus Deo, et ad eumdem finem
proximo consulamus. Sacrificium ergo visibile invisibilis
sacrificii sacramentum, id est sacrum signum,
est. Unde ille poenitens apud prophetam, vel ipse propheta
quaerens Deum peccatis suis habere propitium: Si voluisses,
inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis
non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus;
cor contritum et humiliatum Deus non spernet
[(Psal. L, 18, 19)]
. Intueamur quemadmodum ubi
Deum dixit nolle sacrificium, ibi Deum ostendit velle
sacrificium. Non vult ergo sacrificium trucidati pecoris,
sed vult sacrificium contriti cordis. Illo igitur quod
eum nolle dicit, hoc significatur quod eum velle subjecit.
Sic itaque illa Deum nolle dixit, quomodo ab
stultis ea velle creditur, velut suae gratia voluptatis.
Nam si ea sacrificia quae vult, quorum hoc unum est,
cor contritum et humiliatum dolore poenitendi, nollet
eis sacrificiis significari, quae velut sibi delectabilia
desiderare putatus est, non utique de his offerendis
in Lege vetere praecepisset. Et ideo mutanda erant
opportuno certoque jam tempore, ne ipsi Deo desiderabilia,
vel certe in nobis acceptabilia, ac non potius
quae his significata sunt, crederentur. Hinc et alio
loco psalmi alterius: Si esuriero, inquit, non dicam
tibi; meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus. Numquid
manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum
potabo [(Psal. XLIX, 12 et 13)]
? tanquam diceret,
Utique si mihi necessaria essent, non a te peterem,
quae habeo in potestate. Deinde subjungens quid illa
significent: Immola, inquit, Deo sacrificium laudis, et
redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis,
et eximam te, et glorificabis me [(Ibid., 14, 15)]
.
Item apud alium prophetam: In quo, inquit, apprehendam
Dominum, assumam Deum meum excelsum?
Si apprehendam illum in holocaustis, in vitulis anniculis?
si acceptaverit Dominus in millibus arietum,
aut in denis millibus hircorum pinguium? si dedero
primogenita mea pro impietate mea, fructum
ventris mei pro peccato animae meae? si annuntiatum est
tibi, homo, bonum, aut quid Dominus exquirat a te, nisi
facere judicium, et diligere misericordiam, et paratum
esse ire cum Domino Deo tuo (Michaeae VI, 6-8)? Et in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.