PL 41, col. 283
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: City of God 10.6 · City of God 10.5 · City of God 10.0
hujus prophetae verbis utrumque distinctum est, satisque
declaratum, illa sacrificia per se ipsa non requirere
Deum, quibus significantur haec sacrificia quae
requirit Deus. In Epistola quae inscribitur ad Hebraeos,
Bene facere, inquit, et communicatores esse
nolite oblivisci: talibus enim sacrificiis placetur Deo [(Hebr. XIII, 16)]
.
Ac per hoc ubi scriptum est, Misericordiam
volo quam sacrificium (Oseae VI, 6); nihil
aliud quam sacrificio sacrificium praelatum oportet
intelligi: quoniam illud quod ab omnibus appellatur
sacrificium, signum est veri sacrificii. Porro autem
misericordia verum sacrificium est: unde dictum est
quod paulo ante commemoravi, Talibus enim sacrificiis
placetur Deo. Quaecumque igitur in ministerio tabernaculi
sive templi multis modis de sacrificiis leguntur
divinitus esse praecepta, ad dilectionem Dei et
proximi significandam referuntur. In his enim duobus
praeceptis, ut scriptum est, tota Lex pendet et Prophetae [(Matth. XXII, 40)]
.
CAPUT VI.-- De vero perfectoque sacrificio.
Proinde verum sacrificium est omne opus, quod
agitur, ut sancta societate inhaereamus Deo, relatum
scilicet ad illum finem boni, quo veraciter beati esse
possimus. Unde et ipsa misericordia qua homini subvenitur,
si propter Deum non fit, non est sacrificium.
Etsi enim ab homine fit vel offertur, tamen sacrificium
res divina est: ita ut hoc quoque vocabulo id
Latini veteres appellaverint. Unde ipse homo Dei nomine
consecratus, et Deo votus, in quantum mundo
moritur ut Deo vivat, sacrificium est. Nam et hoc ad
misericordiam pertinet, quam quisque in se ipsum
facit. Propterea scriptum est: Miserere animae tuae
placens Deo [(Eccli. XXX, 24)]
. Corpus etiam nostrum
cum per temperantiam castigamus, si hoc, quemadmodum
debemus, propter Deum facimus, ut non exhibeamus
membra nostra arma iniquitatis peccato,
sed arma justitiae Deo [(Rom. VI, 13)] , sacrificium est.
Ad quod exhortans Apostolus ait: Obsecro itaque vos,
fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra
hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabile
obsequium vestrum. Si ergo corpus, quo inferiore tanquam
famulo, vel tanquam instrumento utitur anima,
cum ejus bonus et rectus usus ad Deum refertur, sacrificium
est; quanto magis anima ipsa cum se refert
ad Deum, ut igne amoris ejus accensa, formam concupiscentiae
saecularis amittat, eique tanquam incommutabili
formae subdita reformetur, hinc ei placens,