PL 41, col. 284

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 10.6 · City of God 10.7 · City of God 10.0

quod ex ejus pulchritudine acceperit, fit sacrificium?
Quod idem apostolus consequenter adjungens: Et nolite,
inquit, conformari huic saeculo: sed reformamini
in novitate mentis vestrae, ad probandum vos quae sit
voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum, et perfectum [(Rom. XII, 1, 2)]
.
Cum igitur vera sacrificia opera sint
misericordiae, sive in nos ipsos, sive in proximos, quae
referuntur ad Deum; opera vero misericordiae non
ob aliud fiunt, nisi ut a miseria liberemur, ac per hoc
ut beati simus; quod non fit, nisi bono illo de quo
dictum est, Mihi autem adhaerere Deo bonum est [(Psal.
LXXII, 28)]
: profecto efficitur, ut tota ipsa redempta
civitas, hoc est congregatio societasque sanctorum,
universale sacrificium offeratur Deo per sacerdotem
magnum, qui etiam se ipsum obtulit in passione pro
nobis, ut tanti capitis corpus essemus, secundum formam
servi. Hanc enim obtulit, in hac oblatus est;
quia secundum hanc mediator est, in hac sacerdos,
in hac sacrificium est. Cum itaque nos hortatus esset
Apostolus, ut exhibeamus corpora nostra hostiam vivam,
sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium
nostrum, et non conformemur huic saeculo, sed reformemur
in novitate mentis nostrae; ad probandum
quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum
et perfectum, quod totum sacrificium ipsi nos sumus: Dico enim,
inquit, per gratiam Dei, quae data est mihi,
omnibus qui sunt in vobis, non plus sapere, quam oportet
sapere, sed sapere ad temperantiam; sicut unicuique
Deus partitus est fidei mensuram. Sicut enim in uno
corpore multa membra habemus, omnia autem membra
non eosdem actus habent: ita multi unum corpus sumus
in Christo; singuli autem, alter alterius membra, habentes
dona diversa secundum gratiam, quae data est nobis [(Rom. XII, 3-6)]
.
Hoc est sacrificium Christianorum: multi unum corpus in Christo.
Quod etiam Sacramento
altaris fidelibus noto frequentat Ecclesia, ubi ei demonstratur,
quod in ea re quam offert, ipsa offeratur.
CAPUT VII.-- Quod sanctorum Angelorum ea sit in nos dilectio, ut nos non suos, sed unius veri Dei velint esse cultores.
Merito illi in coelestibus sedibus constituti, immortales
et beati, qui Creatoris sui participatione congaudent,
cujus aeternitate firmi, cujus veritate certi,
cujus munere sancti sunt; quoniam nos mortales et
miseros, ut immortales beatique simus, misericorditer
diligunt, nolunt nos sibi sacrificare; sed ei, cujus
et ipsi nobiscum sacrificium se esse noverunt. Cum
ipsis enim sumus una civitas Dei, cui dicitur in Psalmo, Gloriosa
dicta sunt de te, civitas Dei [(Psal.
LXXXVI, 3)]
: cujus pars in nobis peregrinatur, pars in
illis opitulatur. De illa quippe superna civitate, ubi
Dei voluntas intelligibilis atque incommutabilis lex
est, de illa superna quodammodo curia (geritur namque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.