PL 41, col. 298

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 10.20 · City of God 10.19 · City of God 10.21

ut eorum praesentia sentiatur, apertissime vetant.
Sunt exempla in Litteris sanctis. Putaverunt quidam
deferendum Angelis honorem, vel adorando, vel sacrificando,
qui debetur Deo, et eorum sunt admonitione
prohibiti, jussique hoc ei deferre, cui uni fas esse noverunt [(Judic. XIII, 16; Apoc. XXII, 8, 9)]
Imitati sunt Angelos
sanctos etiam sancti homines Dei. Nam Paulus et
Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo sanitatis
putati sunt dii, eisque Lycaonii immolare victimas voluerunt;
quod a se humili pietate removentes, eis in quem
crederent annuntiaverunt Deum [(Act. XIV)] . Nec ob aliud
fallaces illi superbe sibi hoc exigunt, nisi quia vero Deo
deberi sciunt. Non enim revera, ut ait Porphyrius et
nonnulli putant, cadaverinis nidoribus, sed divinis
honoribus gaudent. Copiam vero nidorum magnam
habent undique, et si amplius vellent, ipsi sibi poterant
exhibere. Qui ergo divinitatem sibi arrogant spiritus,
non cujuslibet corporis fumo, sed supplicantis
animo delectantur, cui decepto subjectoque dominentur,
intercludentes iter ad Deum verum, ne sit homo
illius sacrificium, dum sacrificatur cuipiam praeter
illum.
CAPUT XX.-- De summo veroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum Mediator effectus est.
Unde verus ille Mediator, in quantum formam servi
accipiens mediator effectus est Dei et hominum homo
Christus Jesus, cum in forma Dei sacrificium cum
Patre sumat, cum quo et unus Deus est, tamen in
forma servi sacrificium maluit esse quam sumere, ne
vel hac occasione quisquam existimaret cuilibet sacrificandum
esse creaturae. Per hoc et sacerdos est,
ipse offerens, ipse et oblatio. Cujus rei sacramentum
quotidianum esse voluit Ecclesiae sacrificium: quae
cum ipsius capitis corpus sit, se ipsam per ipsum discit
offerre. Hujus veri sacrificii multiplicia variaque
signa erant sacrificia prisca sanctorum, cum hoc
unum per multa figuraretur, tanquam verbis multis
res una diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur.
Huic summo veroque sacrificio cuncta
sacrificia falsa cesserunt.
CAPUT XXI.-- De modo potestatis daemonibus datae ad glorificandos sanctos per tolerantiam passionum, qui aerios spiritus non placando ipsos, sed in Deo permanendo vicerunt.
Moderatis autem praefinitisque temporibus, etiam
potestas permissa daemonibus, ut hominibus quos
possident excitatis, inimicitias adversus Dei civitatem
tyrannice exerceant, sibique sacrificia non solum
ab offerentibus sumant, et a volentibus expetant, verum
etiam ab invitis persequendo violenter extorqueant,
non solum perniciosa non est, sed etiam utilis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.