PL 41, col. 363

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 12.15 · City of God 12.0

dominum non fuisse dicere non audeo, ita hominem
nunquam antea fuisse, et ex quodam tempore
primum hominem creatum esse dubitare non debeo.
Sed cum cogito cujus rei dominus semper fuerit, si
semper creatura non fuit, affirmare aliquid pertimesco:
quia et me ipsum intueor, et scriptum esse
recolo, Quis hominum potest scire consilium Dei? aut
quis poterit cogitare quid velit Dominus? Cogitationes
enim mortalium timidae, et incertae adinventiones nostrae.
Corruptibile enim corpus aggravat animam, et deprimit
terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [(Sap. IX,
13-15)]
. Ex his igitur quae in hac terrena inhabitatione
multa cogito (ideo utique multa, quia unum quod ex
illis vel praeter illa, quod forte non cogito, verum est,
invenire non possum), si dixero, semper fuisse creaturam,
cujus dominus esset, qui semper est dominus,
nec dominus unquam non fuit; sed nunc illam, nunc
aliam, per alia atque alia temporum spatia, ne aliquam
Creatori coaeternam esse dicamus, quod fides
ratioque sana condemnat: cavendum est, ne sit absurdum
et a luce veritatis alienum, mortalem quidem
per vices temporum semper fuisse creaturam decedentem
aliam, aliam succedentem; immortalem vero
non esse coepisse, nisi cum ad nostrum saeculum ventum
est, quando et Angeli creati sunt, si eos recte
lux illa primum facta significat, aut illud potius coelum
de quo dictum est, In principio fecit Deus coelum
et terram [(Gen. I, 1)]
: cum tamen non fuerint, antequam
fierent, ne, immortales si semper fuisse dicantur,
Deo coaeterni esse credantur. Si autem dixero,
non in tempore creatos Angelos, sed ante omnia tempora
et ipsos fuisse, quorum Deus dominus esset, qui
nunquam nisi dominus fuit: quaeretur a me etiam, si
ante omnia tempora facti sunt, utrum semper potuerint
esse qui facti sunt. Hic respondendum forte videatur,
Quomodo non semper, cum id quod est omni
tempore, non inconvenienter semper esse dicatur?
Usque adeo autem isti omni tempore fuerunt, ut
etiam ante omnia tempora facti sint: si tamen a coelo
coepta sunt tempora, et illi jam erant ante coelum.
At si tempus non a coelo, verum et ante coelum
fuit; non quidem in horis, et diebus, et mensibus, et
annis (nam istae dimensiones temporalium spatiorum,
quae usitate ac proprie dicuntur tempora, manifestum
est quod a motu siderum coeperint; unde et Deus,
cum haec institueret, dixit, Et sint in signa, et in tempora,
et in dies, et in annos [(Ibid., 14)]
: sed in aliquo
mutabili motu, cujus aliud prius, aliud posterius praeterierit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.