PL 41, col. 320
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: City of God 11.5 · City of God 11.4 · City of God 11.0
sed beatam semper existimat, falsa opinione sit beata:
quo dici stultius nihil potest. Si autem semper quidem
per saecula retro infinita cum beatitudine alternasse
animae miseriam putant, sed nunc jam de caetero
cum fuerit liberata, ad miseriam non esse redituram,
nihilominus convincuntur nunquam eam fuisse vere
beatam, sed deinceps esse incipere nova quadam nec
fallaci beatitudine; ac per hoc fatebuntur accidere illi
aliquid novi, et hoc magnum atque praeclarum, quod
nunquam retro per aeternitatem accidisset. Cujus novitatis
causam si Deum negabunt in aeterno habuisse
consilio, simul eum negabunt beatitudinis ejus auctorem;
quod nefandae impietatis est: si autem dicent
etiam ipsum novo consilio excogitasse, ut de
caetero sit anima in aeternum beata, quomodo eum
alienum ab ea, quae illis quoque displicet, mutabilitate
monstrabunt? Porro, si ex tempore creatam, sed
nullo ulterius tempore perituram, tanquam numerum,
habere initium, sed non habere finem fatentur,
et ideo semel expertam miserias, si ab eis fuerit
liberata, nunquam miseram postea futuram, non
utique dubitabunt hoc fieri manente incommutabilitate
consilii Dei. Si ergo credant et mundum ex tempore
fieri potuisse, nec tamen ideo Deum in eo faciendo
aeternum consilium voluntatemque mutasse.
CAPUT V.-- Tam non esse cogitandum de infinitis temporum spatiis ante mundum, quam nec de infinitis locorum.
Deinde videndum est istis, qui Deum conditorem
mundi esse consentiunt, et tamen quaerunt de mundi
tempore quid respondeamus, quid ipsi respondeant
de mundi loco. Ita enim quaeritur cur potius tunc et
non antea factus sit, quemadmodum quaeri potest cur
hic potius ubi est et non alibi. Nam si infinita spatia
temporis ante mundum cogitant, in quibus eis non videtur
Deus ab opere cessare potuisse, similiter cogitent
extra mundum infinita spatia locorum, in quibus
si quisquam dicat non potuisse vacare omnipotentem,
nonne consequens erit, ut innumerabiles
mundos cum Epicuro somniare cogantur; ea tantum
differentia, quod eos ille fortuitis motibus atomorum
gigni asserit et resolvi, isti autem opere Dei
factos dicturi sunt, si eum per interminabilem immensitatem
locorum extra mundum circumquaque patentium
vacare noluerint, nec eosdem mundos, quod
etiam de isto sentiunt, ulla causa posse dissolvi? Cum
his enim agimus qui et Deum incorporeum, et omnium
naturarum quae non sunt quod ipse, creatorem nobiscum
sentiunt; alios autem nimis indignum est ad
istam disputationem religionis admittere: maxime
quod apud eos qui multis diis sacrorum obsequium