PL 41, col. 458

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 15.16 · City of God 15.0

compellente necessitate, tanto postea factum est
damnabilius religione prohibente. Habita est enim ratio
rectissima charitatis, ut homines quibus esset utilis
atque honesta concordia, diversarum necessitudinum
vinculis necterentur; nec unus in uno multas haberet,
sed singulae spargerentur in singulos; ac sic ad
socialem vitam diligentius colligandam plurimae plurimos
obtinerent. Pater quippe et socer duarum sunt
necessitudinum nomina. Ut ergo alium quisque habeat
patrem, alium socerum, numerosius se charitas
porrigit. Utrumque autem unus Adam esse cogebatur
et filiis et filiabus suis, quando fratres sororesque connubio
jungebantur. Sic et Eva, uxor ejus, utrique sexui
filiorum fuit et socrus et mater: quae si duae feminae
fuissent, mater altera, et socrus altera, copiosius se
socialis dilectio colligaret. Ipsa denique jam soror,
quod etiam uxor fiebat, duas tenebat una necessitudines:
quibus per singulas distributis, ut altera esset
soror, altera uxor, hominum numero socialis propinquitas
augeretur. Sed hoc unde fieret tunc non erat,
quando nisi fratres et sorores ex illis duobus primis
nulli homines erant. Fieri ergo debuit quando potuit,
ut existente copia inde ducerentur uxores, quae non
erant jam sorores; et non solum istud ut fieret, nulla
necessitas esset, verum etiam si fieret, nefas esset.
Nam si et nepotes primorum hominum, qui jam consobrinas
poterant accipere conjuges, sororibus matrimonio
jungerentur; non jam duae, sed tres in homine
uno necessitudines fierent, quae propter charitatem
numerosiore propinquitate nectendam, disseminari
per singulos singulae debuerunt. Esset enim unus homo
filiis suis, fratri scilicet sororique conjugibus, et
pater et socer et avunculus: ita et uxor ejus iisdem
communibus filiis et mater et amita et socrus: iidemque
inter se filii eorum, non solum essent fratres atque
conjuges, verum etiam consobrini; quia et fratrum
filii. Omnes autem istae necessitudines, quae uni
homini tres homines connectebant, novem connecterent,
si essent in singulis singulae, ut unus homo
haberet alteram sororem, alteram uxorem, alteram
consobrinam, alterum patrem, alterum avunculum,
alterum socerum, alteram matrem, alteram amitam,
alteram socrum: atque ita se non in paucitate coarctatum,
sed latius atque numerosius propinquitatibus
crebris vinculum sociale diffunderet.
2.
Quod humano genere crescente et multiplicato,
etiam inter impios deorum multorum falsorumque
cultores sic observari cernimus, ut etiamsi perversis
legibus permittantur fraterna conjugia, melior tamen
consuetudo ipsam malit exhorrere licentiam; et cum
sorores accipere in matrimonium primis humani generis
temporibus omnino licuerit, sic aversetur, quasi
nunquam licere potuerit. Ad humanum enim sensum
vel alliciendum, vel offendendum mos valet plurimum.
Qui cum in hac causa immoderationem concupiscentiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.