PL 41, col. 469

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 15.23 · City of God 15.0

faciem tuam, qui praeparabit viam tuam [(Marc. I, 2)]
.
Et Malachias propheta propria quadam, id est sibi
proprie impertita, gratia dictus est angelus [(Malach.
II, 7)] .
2.
Verum hoc movet quosdam, quod ex illis qui
dicti sunt angeli Dei, et ex mulieribus quas amaverunt,
non quasi homines generis nostri, sed gigantes
legimus esse natos. Quasi vero corpora hominum
modum nostrum longe excedentia, quod etiam supra
commemoravi [(cap. 9)] , non etiam nostris temporibus
nata sunt. Nonne ante paucos annos, cum Romanae
urbis, quod a Gothis factum est, appropinquaret
excidium, Romae fuit femina cum suo patre et sua
matre, quae corpore quodammodo giganteo longe
caeteris praeemineret? Ad quam visendam mirabilis
fiebat usquequaque concursus. Et hoc erat maxime
admirationi, quod ambo parentes ejus nec saltem
tam longi homines erant, quam longissimos videre
consuevimus. Potuerunt ergo gigantes nasci et prius
quam filii Dei, qui et angeli Dei dicti sunt, filiabus
hominum, hoc est secundum hominem viventium,
miscerentur; filii scilicet Seth filiabus Cain. Nam et
canonica Scriptura sic loquitur, in quo libro haec legimus,
cujus verba ista sunt: Et factum est, postquam
coeperunt homines multi fieri super terram, et filiae natae
sunt illis: videntes autem angeli Dei filias hominum,
quia bonae sunt, sumpserunt sibi uxores ex omnibus
quas elegerant. Et dixit Dominus Deus: Non permanebit
spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter
quod caro sunt. Erunt autem dies eorum centum viginti
anni. Gigantes autem erant super terram in diebus illis:
et post illud cum intrarent filii Dei ad filias hominum,
et generabant sibi, illi erant gigantes, a saeculo
homines nominati [(Gen. VI, 1-4)]
. Haec libri verba
divini satis indicant, jam illis diebus fuisse gigantes
super terram, quando filii Dei acceperunt uxores
filias hominum, cum eas amarent bonas, id est pulchras.
Consuetudo quippe Scripturae hujus est, etiam
speciosos corpore, bonos vocare. Sed et postquam
hoc factum est, nati sunt gigantes. Sic enim ait: Gigantes autem erant super terram in diebus illis: et
post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum.
Ergo et ante in illis diebus, et post illud.
Quod autem
ait, Et generabant sibi, satis ostendit quod prius,
antequam sic caderent filii Dei, Deo generabant, non
sibi, id est, non dominante libidine coeundi, sed
serviente officio propagandi; non familiam fastus sui,
sed cives civitatis Dei: quibus annuntiarent tanquam
angeli Dei, ut ponerent in Deo spem suam [(Psal. LXXVII, 7)] ,
similes illius qui natus est de
Seth, filius resurrectionis, et speravit invocare nomen
Domini Dei: in qua spe essent cum suis posteris
cohaeredes aeternorum bonorum, et sub Deo patre
fratres filiorum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.